Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Adversus Valentinianos IntraText CT - Text |
1. Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia plurimum ex apostatis veritatis et ad fabulas facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam occultare quod praedicant, si tamen praedicant qui occultant. custodiae officium conscientiae officium est. confusio praedicatur dum religio adserveratur. nam et illa Eleusinia, haeresis et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent, pudor est.
2. idcirco et aditum prius cruciant diutius initiant quam consignant, cum epoptas ante quinquennium instituunt ut opinionem suspendio cognitionis aedificent atque ita tantam maiestatem exhibere videantur quantam praestruxerunt cupiditatem. sequitur silentii officium;
3. attente custoditur quod tarde invenitur, ceterum tota in adytis divinitas, tota suspira epoptarum, totum signaculum linguae: simulacrum membri virilis revelatur. sed naturae venerandum nomen allegorica dispositio praetendeus, patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat etconvicium falsis simulacris excusat. proinde quos nunc destinamus haereticos sanctis nominibus et titulis et argumentis verae religionis vanissima atque turpissima figmenta configurantes--facili caritate ex divinae copiae occasione quia de multis multa succedere est--Eleusinia Valentiniana fecerunt lenocinia, sancta silentio magno, sola taciturnitate caelestia.
4. si bona fide quaeras, concreto vultu, suspenso supercilio "altum est" aiunt. si subtiliter temptes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmat. si scire te subostendas, negant quicquid agnoscunt. si comminus certes astuta simplicitate suam caedem dispergunt. ne discipulis quidem propriis ante commitunt quam suos fecerint. habent artificium quo prius persuadeant quam edocent. veritas autem docendo persuadetnon suadendo docet.
1. Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum non etiam sapientes, quasi statim deficere cogatur a simplicitate sapientia, domino utramque ingente, "estote prudentes ut serpentes et simplices ut columbae." aut si nos propterea insipientes quia simplices, num ergo et illi propterea non simplices quia sapientes? nocentissimi autem qui non simplices sicut stultissimi qui non sapientes.
2. et tamen malim meam partem meliori sumi vitio, si forte. praestat minus sapere quam peius, errare quam fallere. porro facies dei spectatur in simplicitate quaerendi ut docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Salomonis. deinde infantes testimonium Christi sanguine litaverunt; pueros vocem qui crucem clamant? nec pueri nec infantes, id est simplices non erant;
3. repuerascere nos et apostolus iubet secundum deum, ut malitia infantes per simplicitatem ita demum sapientes sensibus; simul dedit sapientiae ordinem de simplicitate manandi.
4. in summa: Christum columba demonstrare solita est, serpens vero temptare; illa et a primordio divinae pacis praeco, ille a primordio divinae imaginis praedo. its facilius simplicitas sola deum et agnoscere poterit et ostendere, prudentia sola concuterepotius et prodere.
1. abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat, alte habitet, in casca detrudat, per amfractus seriem suam evolvat; tortuose procedat nec semel totus, lucifuga bestia; nostrae columbae etiam domus simplex in editis semper et apertis et ad lucem. amat figura spiritus sancti orientem Christi figuram.
2. Nihil veritas erubescit nisi solummodo abscondi, quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere quem iam illi natura commisit, quem cotidie in operibus omnibus sentit, hoc solum minus notum quod unicum non putavit, quod in numero nominavit, quod in aliis adoravit.
3. alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, adomestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad occultum retorquere de limine fidem offendere est. iam si et in totam fabulam initietur nonne tale aliquid recordabitur se in infamia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres et pectines Solis.
4. sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si inveniat tot nomina Aeonum, tot coniugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus felicitates infelicitates dispersae atque concisae divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas quas apostoli spiritus, his iam tunc pullulantibus seminibus haereticis, damnare praevenit?
5. merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt neque exerte defendunt sed nec omnes quos edocent, perdocent. utique astute, ut pudenda, ceterum inhumane, si honesta. tamen simplices nos omnia scimus. denique hunc primum cuneum congressionis armavimus detectorem et designatorem totius conscientiae illorum primamque hanc victoriam auspicamur quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare destruere est.