Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Adversus Valentinianos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

IV.

1. novimus inquam optime originem quoque ipsorum et scimus cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur, abscesseruat enim a conditore sed minime origo deletur et si forte mutetur: testatio est ipsa mutatio. speraverat episcopatum Valentinus quia et ingenio poterat et eloquio, sed alium ex martyrii praerogativa loca potitum indignatus, de ecclesia authenticae regulae abrupit. ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi,

2. ad expugnandum conversus veritatem et cuiusdam veteris opinionis semitam nactus Colorbaso viam delineavit. eam postmodum Ptolomaeus intravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis (ut sensus et affectus, motus) incluserat. deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et Secundus et magus Marcus.

3. multum circa imagines legis Theotimus operatus est. ita nusquam iam Valentinus et tamen Valentiniani qui per Valentinum. soius ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum eius consolatur. alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est quantum lupae feminae formam cotidie supparare solemne est.

4. quidni, cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? si ali- quid novi adstruxerint revelationem statim appellant praesumptionem et charisma ingenium, nec unitatem sed diversitatem. ideoque prospicimus, seposita alla solemni dissimulatione sua, plerosque dividi quibusdam articulis. etiam bona fide dicturos "hoc ita non est" et "hoc aliter accipio" et "hoc non agnosco." varietate enim innovatur regularum facies; habet etiam colores ignorantiarum.

V.

1. mihi autem cum archetypis erat limes principalium magistrorum, non cum affectatis ducibus passivorum discipulorum. nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias quas tot iam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nos- tra antecessores sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus et prodiderunt et retuderuntut Iustinus, philosophus et martyr; ut Miltiades, ecclesiarum sophista; ut Irenaeus, omnium doctrinarum curiosissimus explorator; ut Proculus noster, virginis senectae et Christianae eloquentiae dignitas, quos in omasi opere fidei quemadmodum in isto optaverim adsequi;

2. aut si in totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt finxisse credantur, mentietur apostolus praedicator illarum. porro si sunt, non aliae erunt quam quae retractantur. nemo tam otiosus fertur, stilo ut materias habens fingat.

VI.

1. igitur hoc libello quo demonstrationem solum praemittentes illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis et coac- tis et compactis et ambiguis caligo suffundat, quomodo iis usuri sumus, prius demandabo: quorundam enim de Graeco interpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis formae; quorundam nec de sexu genera conveniunt; quorundam usi- tatior in Graeco notitia est.

2. itaque plurimum Graeca pone- mus; significentiae per paginarum limites aderunt, nec Latinis quidem deerunt Graeca sed in lineis desuper notabuntur ut signum hoc sit personalium nominum propter ambiguitates eorum quae cum alia significatione communicant. quamquam distulerim congestionem, solam interim professus narrationem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari non erit delibatione transpunctatoria expugnatio. congressionis lusi- onem deputa, lector, ante pugnam; ostendam sed non imprimam vulnera.

3. si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet. multa sic digna sunt revinci ne gravitate adornentur. vanitati proprie festivitas cedit. congruit et veritate ridere quia laetans, de aemulis suis ludere quia secura est. cur- andum plane ne risus eius rideatur si fuerit indignus. ceterum ubicumque dignus risus, officium est. denique hocmodo incipiam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL