Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Adversus Valentinianos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

VII.

1. primus omnium Ennius poeta Romanus "caenacula maxima caeli" simpliciter pronuntiavit elati situs nomine vel quia Iovem illic epulantem legerat apud Homerum. sed haeretici quantas supernitates supernitatum et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint extulerint expanderint, mirum est.

2. etiam creatori nostro Enniana caenacula in aedicularum disposita sint forma, aliis atque aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem scalas distributis, quot haereses fuerint. meritorium fac- tus est mundus.

3. Insulam Feliculam credas tanta tabulata caelorum nescio ubi. illic etiam Valentinianorum deus adsummas tegulas habitat. hunc substantaliter quidem aiôna teleion appellant; personaliter vero propatora et proarxên etiam Bython--quod in sublimibus habitanti min- ime congruebat. innatum immensum infinitum invisibilem aeternumque definiunt, quasi statim probent esse si talem definiant qualem scimus esse debere. sic et ante omnia fuisse dicatur.

4. sed ut sit expostulo nec aliud magis in huiussmodi denoto quam quod post omnia inveniuntur qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua. sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo placidae et--ut ita dixerim--stupentis divinitatis, qualem iussit Epicurus.

5. et tamen quem solum volunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennonian, quam et Charin et Sigen insuper nominant. et forte accedunt in illa commendatissima quiete movere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso. hoc vice seminis in Sige sua velunt in genitablibus vulvae locis collocat. suscipit illa statim et praegnans efficitur et parit (utique silentio) Sige. et quem parit? Nus est simillimum Patri et parem per omnia.

6. denique solus hic capere sufficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem Patris. ita et ipse Pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes; atquin non proprie siquidem non solus agnoscitur. nam cum illo processit et femina cui Veritas nomen. Monogenes quia prior genitus quanto congruentius Protogenes vocaretur. ergo Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum. namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium, emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam--

7.quae si retro non erat, utique nec in Bytho; et quale est ut in deo vita non fuerit! sed et haec suboles, ad initium universitatis et formati Pleromatis totius emissa, facit fructum: Hominem et Ecclesiam procreat.

8. habes ogdoadem, tetradem duplicem ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas ut ita dixerim primordialium Aeonum, fraterna conubia Valentinianorum, deorum, census omnis sanctitatis et maiestatis haereticae, nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae fecunditatis.

VIII.

1. ecce enim secunda tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in Patris gloria fruticasset huic numero gestientes et ipsi tale quid Patri de suo offere, alios ebulliunt fetus-proinde coniugales per copulam utriusque naturae: hac et Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt; illac Homo et Ecclesia duos amplius aequiperando parentibus, quia et ipso duo cum illis decem tot efficiunt quot ipsi procreaverunt.

2. reddo nunc nomina quos decuriam dixi: Bythios et Mixis, Ageratos et Henosis, Autophyes et Hedone, Acinetos et Syncrasis, Monogenes et Macaria. contra duodenariusnumerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et Agape, Aeinus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus et Sophia. cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre de pari exemplo:

3. in scholis Karthaginensibus fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus, Phosphorus nomine. cum virum fortem peroraret "venio (inquit) ad vos, optimi cives, de proelio cum Victoria mea, cum Felicitate vestra, Ampliatus Gloriosus Fortunatus Max- imus Triumphalis." et scholastici statim familiae Phosphori feu acclamant.

4. audisti Fortunatam et Hedonen et Acinetum et Theletum; acclama familiae Ptolomaei feu. hoc erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae plenitudo. videamus quae sint istorum privilegia numerorum-- quaternarii et octonarii et duodenarii.

5. interim in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum--quasi non et numerorum tanta adhuc coagula superessent et nulla alia de paedagogio nomina. quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et Sterceiae et Syntrophi nominantur?

IX.

1. sed et hoc exceptio personarum est quod solus ille Nus ex omnibus immensi Patris fruitur notione guadens et exultans, illis utique maerentibus. plane Nus et quantum in ipso fuit et voluerat et temptaverat ceteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incomprehensibilis Pater. sed inter- cessit mater Sige, illa scilicet quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit, etsi de Patris nutu aiunt factum volentis omnes in desiderium sui accendi.

2. itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi Patrem uruntur, paene scelus factum est. namque ex illis duodecim Aeonibus quos Homo et Ecclesia ediderant novissima natu Aeon--viderit soloecismus,Sophia nomen est--incontinentia sui sine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem inquirere et genus contrahit vitii quod exorsum quidem fuerat in illis aliis, qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam, derivarat, ut solent vitia in corpore alibi connata in aliud membrum perniciem suam efflare.

3. sed enim sub praetexto dilectionis in Patrem aemulatio superabat in Nun solum de Patre gaudentem. ut vero impossibilia contendens Sophia frustra erat et vincitur difficultate et extenditur affectione; modico abfuit prae vi dulcendinis et laboris devorari et in reliquam substantiam dissolvi. nec alias quam pereundo cessasset nisi bono fato in Horon incur- sasset (quaedam et huic vis est: fundamentum, universitatis illius extrinsecus custos) quem et Crucem appellant et Lytrotem et Carpisten.

4. ita Sophia periculo exempta et tarde persuasa de inclinata investigatione Patris, conquievit et totam Enthymesin (animationem) cum passione quae insuper accederat exposuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL