Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Adversus Valentinianos IntraText CT - Text |
1. sed quidam exitum Sophia et restitutionem aliter somniaver- unt: post inritos conatus et spei deiectionem deformatam eam; (pallore, credo, et macie et incuria. proprie utique patrem non minus denegatum dolebat quam amissum.) dehinc in illo maerore ex semetipsa sola nulla opera coniugii concepit et procreat feminam. miraris hoc? et gallina sortita est de suo parere, sed et vultures feminas tantum aiunt.
2. et tamen sine masculo mater et metuere postremo ne finis quoque insisteret, haerere de ratione casus, curare de occultatione. remedia nusquam: ubi enim iam tragoediae atque comoediae a quibus forma mutuaretur exponendi quod citra pudorem natum? dum in malis res est, suscipit convertit ad patrem, sed incassum enisa et vires deserebant, in preces succedit. tota enim propinquitas pro ea supplicat, vel maxime Nus. (quid? in causa mali tanti?) nullus tamen Sophiae exitus vacuit:
3. omnes aerumnae eius operantur, siquidem et illa tunc conflictatio in materiae originem pervenit. ignorantia, pavor, maeror substantiae fiunt. ibi demum pater motus aliquando quem supra diximus Horon per Monogenem Nun in haec promit in imagine sua femina-marem, quia et de patris sexu ita variant. adiciunt autem Horon etiam Metagogea (circumductorem) vocari et Horotheten.
4. huius praedicant opera et repressam ab inlicitis et purgatam a malis et dienceps confirmatam Sophiam et coniugio restitutam, et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse, Enthymesin vero eius et illam appendicem passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra eum factam--
5. malum, quod aiunt, foras. spiritalem tamen substantiam illam ut naturalem quendam impetum Aeonis sed informem et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam.
1. igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sophiam coniugi reducem ille iterum Monogenes ille Nus, otiosus plane de Patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati muniendo iamque figendo ne qua eiusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum, turpissimam putem duorum masculorum--
2. aut femina erit Spiritus Sanctus et vulneratur a femina masculus. munus enim his datur unum: procurare concinnationem Aeonum et ab eius officii societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam dividendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aeonas naturam coniugiorum--vides quam rem plane--et Innati coniectationem et idoneos efficere generandi in se agnitionem Patris, quod capere eum non sit neque comprehendere non visu denique non auditu compotiri eius nisi per Monogenem.
3. et tamen tolerabo quod ita discunt patrem nosse--ne nos et illud! magis denotabo doctrinae perversitatem quod docebantur incomprehensibile quidem Patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile vero eius generationis illorum et formationis esse rationem. hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur expedire deum non appre-bendi siquidem inapprehensibile eius perpetuitatis est causa apprehensibile autem non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis.
4. filium autem constituunt apprehensibile patris; quomodo tamen apprehendatur tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosegui nossent et veram inducerentur quietem.
1. itaque omnes et forma et scientia peraequantur facti omnes quod unusquisque; nemo aliud quia alteri omnes. refunduntur in Nun omnes in Homines, in Theletos, aeque feminae in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses suas delevisset si hodie maiorem cognovisset.
2. exinde refecti sunt et constabiliti sunt et in requiem ex veritate compositi magno cum gaudii fructu hymnis Patrem concinunt. diffundebatur et ipse laetitia et utique bene cantantibus filiis, nepotibus. quidni diffunderetur omni iocunditate, Pleromate liberato. quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? videmus cotidie nauticorum lascivias gaudiorum.
3. itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale aliquid et Aeones; unum iam omnes etiam forma nedum sententia, convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spirito Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat conferunt in medium. vane, opinor; si enim unum erant omnes ex supra dicta peraequatione, vacabat symbolae ratio quae ferme ex varietatis gratia constat.
4. unum omnes bonum conferebant quod omnes erant; de modo forsitan fuerit ratio aut de forma ipsius iam peraequationis. igitur ex aere colla- ticio, quod aiunt, in honorem et gloriam Patris pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt Iesum. eum cognominant Soterem et Christum et Sermonem de patritis et Omnia iam ut ex omnium defloratione constructum: Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolomaei.
5. quam proprius fuit de aliquibus Osciae scurris Pancapipannirapiam vocari a tam otiosis auctoribus nominum. ut autem tantum sigillarium extrinsecus quoque inornasset, satellites ei angelos proferunt par genus; si inter se, potest fiere, si vero Soteri consubstantivos-ambigue enim positura inveni--quae erit eminentia eius inter satellites coaequales?