Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Adversus Valentinianos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

XIII.

1. continet hic igitur ordo primam professionem pariter et nascentium et nubentium et generatium Aeonum, Sophiae ex desi- derio Patris periculosissimum casum. Hori oportunissimum auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritu Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum, Soteris pavoninum ornatum, Angelorum comparaticum antistatum.

2. quod superest, inquis, vos valete et plaudite. immo quod superest, inquam, vos erudite et proicite.ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurisse dicuntur prima tragoediae scaena, alia autem trans siparium coturnatio est--extra Pleroma dico. et tamen hic exitus sub sinu Patris intra ambitum Hori custodis; qualis extra iam inlibero ubi deus non est?

XIV.

1. namque Enthymesis sive iam Achamoth, quod abhinc scripta hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum vitio individuae passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est. certe nec forma nec facies ulla, defectiva scilicet et abortiva genitura. dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon aborsum ut illud informet de suis viribus solius substantiae, non etiam scientiae, forma.

2. et tamen cum aliquo peculio relinquitur, id erat odor incorruptibilitatis quo compos se casus sui potiorum desiderio suppararetur. hac misericordia functus non sine Spiritus Sancti societate recurrit Christus in Pleroma. usus est rerum ex liberalitatibus quoque nomina accedere: Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde adhuc quaeritur, Sophia de matre manat, Spiritus Sanctus ex angelo.

3. accipit Christi a quo derelictam se statim senserat desiderium. itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere. quem si omnino non noverat ut invisibiliter operatum quomodo lumen eius ignotum cum ipso requirebat? tamen temptavit et fortasse adprehendisset si non idem Horos qui matri eius tam prospere venerat nunc tam importune filiae occurrisset ut etiam inclamaverit in eam "Iao"--quasi "porro quirites" aut "fidem Caesaris."

4. inde invenitur "Iao" in scripturis. ita depulsa quominus pergeret nec habens supervolare Crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta ut passioni illi suae intricata multiplici atque perplexae, omni genere eius coepit adfligi: maerore quod non perpetrasset inceptum, metu ne sicut luce ita et vita orbaretur, tum ignorantia. nec ut mater eius, illa enim Aeon, at haec pro conditione deterius insurgente adhuc et alio fluctu, conversionis scilicet in Christum a quo vivificata fuerat et in hanc ipsam conversionem temperata.

XV.

1. age nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materiam quam innatam volunt et originem et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi, quod nec Mercurius ille Trismegistus, magister omnium physicorum, recogitavit.

2. audisti conversionem genus aliud passionis. ex hac omnis anima huius mundi dicitur constitisse, etiam ipsius Demiurgi, id est dei nostri. audisti maerorem et timorem; ex his initiata sunt cetera; nam ex lacrimis eius universa aquarum natura manavit.

3. hinc aestimandum quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundaverit. habuit et salsas, habuit et amaras et dulces et calidas et frigidas guttas et bituminosas et ferruginantes et sulphurantes, utique et venenatas ut et Nonacris inde sudaverit quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit quae ebrios efficit, et Salmacis inde se solverit quae masculos molles.

4. caelestes imbres pipiavit Achamoth et nos in cisternis etiam alienos luctus et lacrimas servare curamus, proinde ex consternatione et pavore corporalia elementa ducta sunt. et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum qua conspecti Christi recordans. eodem gaudii risu lumen effulsit.

5. cuius hoc providentiae beneficium! quae illam ridere cogebat idcirco ne semper nos in tenebris moraremur. nec obstupescas quin laetitia eius tam splendidum elementum radiaverit mundo cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defuerit saeculo. o risum illuminatorem! o fletum rigatorem! et tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore-omnem enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere voluisset--vel ne cogeretur desertores suos supplicare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL