Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Adversus Valentinianos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

XVI.

1. convertitur enim ad preces et ipsa more materno, sed Christus quem iam pigebat extra Pleroma proficisci vicarium praeficit. Paracletum Soterem (hic erit Iesus largito et Patre universorum Aeonum summam potestatem subiciendis eis omnibus uti in ipso secundum Apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum angelorum; credas et cum duodecim fascibus.

2. ibidem adventu pompatico eius concussa Achamoth protinus velamentum sibi obduxit ex officio primo venerationis et verecundiae. dehinc contemplatur eum fructiferumque suggestum; quibus inde conceperat viribus occurit illi kurie xaire. hic opinor susceptam ille confirmat atque conformat agnitione iam et ab omnibus iniuriis passionis expumicat non eadem neglegentia in exterminium discre- tis quae acciderat in casibus matris.

3. sed enim exercitata vitia et usu viriosa confudit atque ita massaliter solidata defixit seorsum in materiae incorporalem paraturam commutans ex incorporali passione, indita habilitate atque natura qua pervenire mox posset in aemulas aequiperantias corpulentiarum ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de vitiis pessima, de conversione passionalis. haec erat materia quae nos commisit cum Hermogene ceterisque qui deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt.

XVII.

1. abhinc Achamoth expedita tandem de malis omnibus ecce iam proficit et in opera maiora frugescit. prae gaudio enim tanti ex infelicitate successus concalefacta simulque contemplatione ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata--pudet sed aliter exprimere non est--quodammodo subsuriit intra et ipsa in illos et conceptu statim intumuit spiritali ad imaginem ipsam quam vi laetantis ex laetitia prurientis intentionis imbiberat et sibi intimarat.

2. peperit denique et facta est exinde trinitas generum ex trinitate causarum: unum materiale quod ex passione, aliud animale quod ex conversione, tertium spiritale quod ex imaginatione.

XVIII.

1. hac auctoritate--trium scilicet liberorum--agendis rebus exercitior facta, formare singula genera constituit. sed spiritale quidem non ita potuit attingere ut et ipsa spiritalis; fere enim paria et consubstantiva in alterutrum valere societas naturae negavit.

2. eo animo se unum ad animale convertit prolatis Soteris disciplinis. et primum--quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et audiendum--deum fingit hunc nostrum et omnium praeter haereticorum, Patrem et Demiurgem et Regem universorum quae post illum, ab illo enim--si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth a qua occulto, nihil sentiens eius et velut sigillario extrinsecus ductu, in omnem operationem movebatur.

3. denique ex hac personarum in operibus ambiguitate nomen illi Metropatoris miscuerunt distinctis appellationibus ceteris secundum status et situs operum: ut animalium quidem substantiarum quas ad dextram commendant Patrem nuncupant, materialium vero quas ad laevam delegant Demiurgem nominent, Regem autem communiter in universitatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL