Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Adversus Valentinianos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXI-XXXIII

XXXI.

1. superest de consummatione et dispensatione mercedis: ubi Achamoth totani massam seminis sui presserit dein colligere in horreum coeperit, vel cum ad molas delatum et defarinatum in consparsione salutari absconderit donec totum confrequentetur, tunc consummatio urgebit. igitur imprimis ipsa Achamoth de regione medietatis de tabulato secundo in summumtransferetur restituta Pleromati. statim excinit compacticius ille Soter--Sponsus scilicet; ambo coniugium novum fient --hic erit in scripturis sponsus et sponsalis Pleroma.

2. credas enim ubi de loco in locum transmigratur leges quoque Iulias intervenire. sicut et scaenem et Demiurgus tunc de hebdomade caelesti in superiora mutabit in vacuum iam caenaculum matris sciens iam nec videns illam. nam si ita erat, semper ignorare maluisset.

XXXII.

1. humana vero gens in hoc exitus ibit: choicae et materialis notae totum in interitum quia omnis caro foenum. et anima mortalis apud illos nisi quae salutem fide invenerit. iustorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula transmittentur--agimus gratias, contenti erimus cum deo nostro deputaci qua census animalis. nihil in Pleromacis palatium admittitur nisi spiritale examen Valentini.

2. illic itaque primo despoliantur homines ipsi, id est interiores; despoliare est autem deponere animas quibus induti videbantur, easque Demiurgo suo reddent quas ab eo averterant. ipsi autem spiritus in totum fient intellectuales neque detentui neque conspectui obnoxii, atque ita invisibiliter in Pleroma recipiuntur. furtim si ita est.

3. quid deinde? angelis distribuentur satellitibus Soteris. in filios putas? non. sed in adparatores? ni istud quidem. sed in imagines? utinam vel hoc. in quid ergo si non pudet dicere? in sponsas! tunc illi sabinas raptas inter se de matrimoniis ludent. haec erat spiritalium merces, hoc prae- mium credendi.

4. fabulae tales utiles ut Marcus aut Gaius in hac carne barbatus et in hac anima severus maritus pater avus proavus--certe quod sufficit masculus--in nyphone Pleromatis ab angelo. . . tacendo iam dixi; et forsitan parias aliquem novissimum Aeonem. his nuptiis recte deducendis pro face et flammeo tunc credo ille ignis arcanus erumpet et universam substantiam depopulatus ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur et nulla iam fabula.

5. sed ne ego temerarius qui tantum sacramentum etiam inludendo prodiderim. verendum mihi est ne Achamoth quae se nec filio agnitam voluit insaniet, ne Theletus irascatur, ne Fortunata acerbetur. et tamen homo sum Demiurgi; illuc habeo devertere ubi post excessum omnino non obnubitur, ubi superindui potius quam despoliari, ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis non angelus non angela; nemo mihi quicquam faciet quem nec tunc masculum inveniet.

XXXIII.

1. producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent et lectoris intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse aliter atque aliter commendata ab emendatioribus Ptolomaei. exstiterunt enim de schola ipsius discipuli supermagistrum qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem.

2. una enim sans non erat Cogitatio qua nihil producere potuisset. ex duabus facillime prolatum secundum coniugium Monogenem et Veritatem, ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem Voluntatis marem Monogenem. Voluntatis enim vis, ut quae effectum praestat Cogitationi, viritatis obtinet censum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL