Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Adversus Valentinianos IntraText CT - Text |
1. accipe alia ingenia circulatoria insignioris apud eos magistri qui et pontificali sua auctoritate in hunc modum censuit: "est (inquit) ante omnia Proarche inexcogitabile et inenarrabile innominabile quod ego nomino Monoteta. cum hac erit alia virtus quam et ipsam appello Honoteta.
2. Monotes et Henotes, id est Solitas et Unitas, cum unum essent protulerunt non proferentes initium omnium intellectuale innascibile invisibile quod Sermo Monada vocavit. huic adest consubstan- tiva virtus quam appellat Unionem. hae igitur virtutes,Solitas, Unitas Singularitas, Unio, ceteras prolationes Aeonum propagarunt." o differentia, mutetur Unio et Unitas et Singularitas et Solitas quaqua designaveris--unum est.
1. humanior iam Secundus ut brevior, ogdoadem in duas tetradas dividens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras, tantum quod desultricem et defectricem illam virtutem non vult ab aliquo deducete Aeonum sed a fructibus de substantiavenientibus.
1. de ipso iam domino Iesu quanta diversitas scinditur: hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt: illi ex solis decem constitisse contendunt quos Sermo et Vita protulerunt. inde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerint tituli. isti ex duodecim potius ex Hominis et Ecclesiae fetu ideoque Filium Hominis avite pronuntiatum. alii a Christo et Spiritu Sancto constabiliendae conversitati provisis confictum et inde paternae appellationis heredem.
2. sunt qui Filium Hominis non aliunde conceperint dicendum quam quia ipsum Patrem pro magno nominis sacramento Hominem appellasse se praesumpserit, ut quid amplius speres de dius dei fide cui nunc adaequaris. talia ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis redundantia. atque ita insolescentes doctrinae Valentinianorum in silvas iam exoleverunt Gnosticorum.
EXPLICIT
LIBER TERTULLIANI ADVERSUS VALENTINIANOS