Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Adversus Valentinianos IntraText CT - Text |
1. tolerabilior infamia est apud illos in diabolum vel quia origo sordidior capit. ex nequitia enim maeroris illius deputatur ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant.
2. et tamen diabolum quoque opus Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt ut spiritalem natura quam Demiurgum et animalem. meretur ab illis praelationem cui omnes haere-ses procurantur.
1. singularium autem potestatum arces his finibus collocant: in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma Horo signante lineam extremam; inferius illum metatur medietatem Achamoth filium calcans; subest enim Demiurgus in hebdomade sua;
2. magis diabolus in isto nobiscum convenit mundo coelemen- tato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum omnium iudicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset--sicut animalia metus, sicut conversio eius ipsum Demiurgum.
3. his omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. cuius originaiem Sophiae passionem quia nondum ediderunt ego argumentabor motiunculis eius excussam; credas enim illam in tantis vexationibus etiam febricitasse.
1. cum talia de deo vel de diis, qualia de homine figmenta? molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida quam nos unicam novimus terram--quasi non, etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis superstite limo, siccaverit --sed ex invisibili corpore materiae illius scilicet philosophicae de fluxili et fusili eius, quod unde fuerit audeo aestimare quia nusquam est:
2. si enim fusili et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur ut limum ex pituitis et gramis Sophiae constitisse credamus quae lacrimarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. figulat ita hominem Demiurgas et de afflatu suo animat. sic erit et choicus et animalis ad imaginem et similitudinem factus quadruplex res: ut imago quidem choicus deputetur--materialis scilicet etsi non ex materia Demiurgus; similitudo autem animalis--hoc enim et Demiurgus.
3. habes duos. interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam et hanc esse pelliceam tunicam ob-noxiam sensui.