Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Adversus Valentinianos IntraText CT - Text |
1. inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium quoddam seminis spiritalis sicut et ipsa; Achamoth in filio Demiurgo sequestraverat ne hoc quidem gnaro. (accipe industriam clandestinae providentiae huius.)
2. ad hoc enim et deposuerat et occultaverat ut, cum Demiurgus animam mox de suo afflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale quasi per canalem animae derivaretur in choicum atque ita feturatum in corpore materiali velut in utero et adultum illic idoneum inveniretur suscipiendo quandoque sermoni perfecto.
3. itaque cum Demiurgus traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis flatui eius insertus et pariter corpori inductus quia non magis semen noverat matris Demiurgus quam ipsam. hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum et Hominis, censum proinde eum ab Achamoth deputantes quemadmodum animalem a Demiurgo, choicum substantis a)rxhi, carnem materia. habes novum id est quadruplum Geryontem.
1. sic et exitum singulis dividunt: materiali quidem, id est carnali, quem et sinistrum vocant, indubitatum interitum; animali vero quem et dextrum appellant dubitatum eventum utpote inter materialem spiritalemque nutanti et illac debito qua plurimum adnuerit. ceterum spiritalem emitti in animalis comparationem ut erudiri cum eo et exerceri in conversationibus possit.
2. indiguisse enim animalem etiam sensibilium disciplinarum. in hoc et paraturam mundi prospectam, in hoc et Soterem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis. alia adhuc compositione monstruosum volunt illum prosicias earum substantiarum induisse quarum summam saluti esset redacturus: ut spiritalem quidem susceperit ab Acha-moth, animalem vero quem mox a Demiurgo induit Christum, ceterum corporalem ex animali substantia sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructam administrationis causa interim tulisse quo congressui et conspectui et contactui et defunctui ingratis subiaceret. materiale autem nihil in illo fuisse utpote salutis alienum--quasi aliis fuerit neces- sarius quam egentibus salutem. et totum hoc ut carnis nostrae habitum alienando a Christo a spe etiam salutisexcipiant.
1. nunc reddo de Christo in quem tanta licentia Iesum inserunt quidem quanta spiritale semen animali cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti et Hominum et deorum suorum: esse etiam Demiurgo suum Christum filium naturalem denique animalem, prolatum ab ipso, promulgatum prophetis, in praepositionum quaestionibus positum, id est per virginem non ex virgine editum quia delatus in virginem transmeatoria potius quam generatorio more processerit per ipsam non ex ipsa, non matrem eam sed viam passus.
2. super hunc itaque Christum devolasse tunc in baptismatis sacramento Iesum per effigiem columbae. fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum ne marceresceret scilicet reliqua farsura. nam in figuram principalis tetradis quattuor eum substantiis stipant: spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarrativa, et illa Sotericiana, id est columbina. et Soter quidem permansit in Christo impassibilis inlaesibilis inapprehensibilis. denique cum ad prehensiones venitur, discessit ab illo in cognitione Pilati;
3. proinde nec matris semen admisit iniurias aeque insubditivum et ne ipsi quidem Demiurgo compertum. patitur vero animalis et carneus Christus in delineationem superioris Christi qui Achamoth formando substantivali non agnitionali forma Cruci, ed est Horo, fuerat innixus. ita omnia in imagines surgent, plane et ipsi imaginarii Christiani.