Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Adversus Valentinianos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXVIII-XXX

XXVIII.

1. interea Demiurgus omnium adhuc nescius etsi aliquid et ipse per prophetas contionabitur ne huius quidem operis sui intellegens--dividunt enim et prophetiale patrocinium in Achamoth, semen, in Demiurgum--ubi adventum Soteris accepit propere et ovanter accurrit cum omnibus suis viribus--cen- turio de evangelio--et de omnibus inluminatus ab illo etiam suam discit quod successurus sit in locum matris.

2. ita exinde securus dispensationem mundi huius vel maxime ecclesiae protegendae nomine quanto tempore oportuit insequitur.

XXIX.

1. colligam nunc ex disperso ad concludendum quae de totius generis humani dispositione iusserunt. triformem naturam primordio professi et tamen inunitam in Adam, inde iam dividunt per singulares generum proprietates nacti occasionemdistinctionis huiusmodi ex posteritate ipsius Adae moralibus quoque differentiis tripertita.

2. Cain et Abel, Seth fontes quodammodo generis humani in totidem derivant argumenta naturae atque sententiae: choicum, saluti degeneratum, ad Cain redigunt; animale, mediae spei deliberatum, ad Abel componunt; spiritale, certae saluti praeiudicatum, in Seth recondunt. sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, bonas et malas secundum choicum statum ex Cain et ani- malem ex Abel.

3. spiritalem enim ex Seth de obvenientia super- ducunt iam non naturam sed indulgentiam ut quos Achamoth de superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas. choicum enim genus, id est malas animas, numquam capere salutaria; immutabilem enim et irreformabilem naturae pronuntiaverunt. id ergo granum seminis spiritalis modicum et parvulum iactu sed eruditu huius fides augetur atque provehitur, ut supra diximus, animaeque hoc ipso ita ceteris praeverterant ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit.

4. ex earum ergo laterculo et in reges et in sacerdotes allegere consueverat; quae nunc quoque si plenam atque perfectam notitiam apprehenderint istarum neniarum naturificatae iam spiritalis condicionis germanitate certam obtinebunt salutem immo omnimodo debitam.

XXX.

1. ideoque neo operationes necessarias sibi existimant neo ulla disciplinae mania observant martyrii quoque eludentes necessitatem qua volant interpretatione. hanc enim regulam ani- mali semini praestitutam ut salutem quam non de privilegio status possidemus de suffragio actus elaboremus. nobis enim inscriptura huius seminis qui imperfectae scientiae sumus qua non norimus Theletum et utique abortui deputatur (quod mater illorum!).

2. sed nobis quidem--vae si excesserimus in aliquod disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum alibi nescio ubi et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum optaverimus.

3. illi vero et de passivitate vitae et diligentia delictorum generositatem suam vindicent blandiente suis Achamoth quoniam et ipsa delinquendo proficit. nam et honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos meditandum atque celebrandum semper sacramentum "comiti," id est feminae, adhaerendi. alioquin degenerem nec legitimum veritatis qui deversatus in mundo non amaverit feminam nec se ei iunxerit. et quid facient spadones quos videmus apudillos?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL