Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Apuleius De mundo IntraText CT - Text |
Cum igitur rex omnium et pater, quem tantummodo animae oculis nostrae cogitationes vident, machinam omnem iugiter per circuitum suis legibus terminatam, claram et sideribus relucentem speciesque innumeras modo propalam, saepe conectas, ab uno, ut supra dixi, principio agitari iubet, simile istuc esse bellicis rebus hinc liceat arbitrari. Nam cum tuba bellicum cecinit, milites clangore incensi alius accingitur gladio, alius clipeum capit, ille lorica se induit, hic galea caput vel crura ocreis involvit et equum temperat frenis et iugales ad concordiam copulat; et protinus unusquisque conpetens capessit officium: velites excursionem adornant, ordinibus principes curant, equites cornibus praesunt, ceteri negotia quae nacti sunt agitant cum interea unius ducis imperio tantus exercitus paret, quem praefecerit, penes quem est summa rerum. Non aliter divinarum et humanarum rerum status regitur, quando uno moderamine contenta omnia pensum sui operis agnoscunt curatque omnibus occulta vis, nullis oculis obvia, nisi quibus mens aciem suae lucis intendit.