'Rem populi tractas?' (barbatum haec
crede magistrum
dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae)
'quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli.
scilicet ingenium et rerum prudentia velox
ante pilos venit, dicenda tacendave calles.
ergo ubi commota fervet plebecula bile,
fert animus calidae fecisse silentia turbae
maiestate manus. quid deinde loquere? "Quirites,
hoc puta non iustum est, illud male, rectius illud."
scis etenim iustum gemina suspendere lance
ancipitis librae, rectum discernis ubi inter
curva subit vel cum fallit pede regula varo,
et potis es nigrum vitio praefigere theta.
quin tu igitur summa nequiquam pelle decorus
ante diem blando caudam iactare popello
desinis, Anticyras melior sorbere meracas?
quae tibi summa boni est? uncta vixisse patella
semper et adsiduo curata cuticula sole?
expecta, haut aliud respondeat haec
anus. i nunc,
"Dinomaches ego sum" suffla, "sum candidus."
esto,
dum ne deterius sapiat pannucia Baucis,
cum bene discincto cantaverit ocima vernae.'
ut nemo in sese temptat descendere, nemo,
sed praecedenti spectatur mantica tergo!
quaesieris 'nostin Vettidi praedia?' 'cuius?'
'dives arat Curibus quantum non milvus errat.'
'hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro,
qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit,
seriolae veterem metuens deradere limum
ingemit "hoc bene sit" tunicatum cum sale mordens
cepe et farratam pueris plaudentibus ollam
pannosam faecem morientis sorbet aceti?'
at si unctus cesses et figas in cute solem,
est prope te ignotus cubito qui tangat et acre
despuat: 'hi mores! penemque arcanaque lumbi
runcantem populo marcentis pandere vulvas.
tum, cum maxillis balanatum gausape pectas,
inguinibus quare detonsus gurgulio extat?
quinque palaestritae licet haec plantaria vellant
elixasque nates labefactent forcipe adunca,
non tamen ista filix ullo mansuescit aratro.'
caedimus inque vicem praebemus crura sagittis.
vivitur hoc pacto, sic novimus. ilia subter
caecum vulnus habes, sed lato balteus auro
praetegit. ut mavis, da verba et decipe nervos,
si potes. 'egregium cum me vicinia dicat,
non credam?' viso si palles, inprobe, nummo,
si facis in penem quidquid tibi venit, amarum
si puteal multa cautus vibice flagellas,
nequiquam populo bibulas donaveris aures.
respue quod non es; tollat sua munera cerdo.
tecum habita: noris quam sit tibi curta supellex.
|