1.
Quoniam in omnibus fere epistulis sollicite quaeris de ecclesia, accipe, quid
agatur. postridie quam accepi litteras tuas, quibus significaveras, quod te
exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium coepit moveri. nec iam
Porciana, hoc est extramurana, basilica petebatur, sed basilica nova, hoc est
intramurana, quae maior est.
2.
convenerunt me primo principes virtutum viri, comites consistoriani, ut et
basilicam traderem et procurarem, ne quid populus turbarum moveret. respondi,
quod erat ordinis: templum dei a sacerdote tradi non posse. acclamatum est
sequenti die in ecclesia. etiam praefectus eo venit; coepit suadere, vel ut
basilica Porciana cederemus. populus reclamavit. ita tunc discessum est, ut
intimaturum se imperatori diceret.
3.
sequenti die - erat autem dominica - post lectiones atque tractatum dimissis
catechumenis symbolum aliquibus competentibus in baptisterii tradebam basilica.
illic nuntiatum est mihi comperto, quod ad Porcianam basilicam de palatio
decanos misissent et vela suspenderent, populi partem eo pergere. ego tamen
mansi in munere; missam facere coepi.
|