4.
Dum offero, raptum cognovi a populo Castulum quendam, quem presbyterum dicerent
Ariani. hunc autem in platea offenderant transeuntes. amarissime flere et orare
in ipsa oblatione Deum coepi, ut subveniret ne cuius sanguis in causa ecclesiae
fieret, certe ut meus sanguis pro salute non solum populi, sed etiam pro ipsis
impiis effunderetur. quid multa? missis presbyteris et diaconibus eripui
iniuriae virum.
5.
condemnationes ilico gravissimae decernuntur, primo in corpus omne mercatorum.
itaque sanctis diebus hebdomadis ultimae, quibus solebant debitorum laxari
vincula, stridunt catenae, imponuntur collo innocentium, exiguntur ducenta
pondo auri infra totum triduum. respondent aliud se tantum aut duplum, si
peterentur, daturos, dummodo servarent fidem. erant pleni carceres
negotiatoribus.
6.
palatina omnia officia, hoc est memoriales, agentes in rebus, apparitores
diversorum comitum temperare a processu iubentur, specie qua seditioni
interesse prohibebantur; honoratis multa minabantur gravissima, nisi basilicam
traderent. fervebat persecutio, ac si aperuissent portam, prorupturi in omne
facinus videbantur
|