7.
Convenior ipse a comitibus et tribunis, ut basilicae fieret matura traditio,
dicentibus imperatorem iure suo uti, eo guod in potestate eius essent omnia.
respondi, si a me peteret, quod meum esset, id est fundum meum, argentum meum,
quidvis huiusmodi meum, me non refragaturum, quamquam omnia, quae mea sunt,
essent pauperum; verum ea, quae sunt divina, imperatoriae potestati non esse
subiecta. "si patrimonium petitur, invadite, si corpus, occurram. vultis
in vincula rapere? vultis in mortem? voluptati est mihi. non ego vallabor
circumfusione populorum nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus
gratius immolabor."
8.
horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam ecclesiae occupandam missos
cognoscerem: ne, dum basilicam vindicant, aliqua strages fieret, quae. in
perniciem totius vergeret civitatis. orabam, ne tantae urbis vel totius Italiae
busto superviverem; detestabar invidiam fundendi cruoris; offerebam iugulum
meum. aderant Gothi tribuni; adoriebar eos dicens: "propterea vos
possessio Romana suscepit, ut perturbationis publicae vos praebeatis ministros?
quo transibitis, si haec deleta fuerint?"
9.
exigebatur a me, ut compescerem populum. referebam in meo iure esse, ut non
excitarem, in Dei manu, uti mitigaret; postremo si me incentorem putaret, iam
in me vindicari oportere vel abduci me in quas vellet terrarum solitudines. his
dictis illi abierunt; ego in basilica veteri totum exegi diem. inde domum
cubitum me recepi, ut, si quis abducere vellet, inveniret paratum.
|