Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrogio
Epistula ad Marcellinam sororem

IntraText CT - Text

  • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

10. Ante lucem ubi pedem limine extuli, circumfuso milite occupatur basilica. idque a militibus imperatori mandatum dicitur, ut, si prodire vellet, haberet copiam; se tamen praesto futuros, si viderent eum cum catholicis convenire - alioquin se ad eum coetum, quem Ambrosius cogeret, transituros. prodire de Arianis nullus audebat, quia nec quisquam de civibus erat, pauci de familia regia, nonnulli etiam Gothi. quibus ut olim plaustra sedes erat, ita nunc plaustrum ecclesia est. quocumque femina ista processerit, secum suos omnes coetus vehit.

11. circumfusam basilicam esse gemitu populi intellexi. sed dum leguntur lectiones, intimatur mihi plenam populi esse basilicam etiam novam; maiorem videri plebem, quam cum essent omnes liberi; lectorem efflagitari. quid plura? milites ipsi, qui videbantur occupasse basilicam cognito, quod praecepissem - ut abstinerentur a communionis consortio -, ad conventum hunc nostrum venire coeperunt.

12. quibus visis turbantur mulierum animi, proripit se una. ipsi tamen milites se ad orationem venisse, non ad proelium loquebantur. clamavit aliqua populus: quam moderate, quam constanter, quam fideliter poscebat, ut ad illam pergeremus basilicam! in illa quoque basilica fertur quod populus praesentiam flagitabat meam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License