Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrogio
Epistula ad Marcellinam sororem

IntraText CT - Text

  • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

13. Tunc ego hunc adorsus sermonem sum: "audistis, filii, librum Iob legi, qui solemni munere est decursus et tempore. scivit ex usu hunc librum etiam diabolus intimandum, quo virtus omnis suae temptationis aperitur et proditur, et ideo se hodie motu maiore concussit. sed gratias Deo nostro, qui vos ita firmavit fide atque patientia. unum Iob miraturus ascenderam, omnes Iob quos mirarer inveni.

14. in singulis vobis lob revixit, in singulis sancti illius patientia et virtus refulsit. quid enim praestantius dici potuit a Christianis viris quam id, quod hodie in vobis spiritus sanctus est locutus? "rogamus, Auguste, non pugnamus; non timemus, sed rogamus." hoc Christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo. est enim praesul dominus, qui salvos faciet sperantes in se.

15. sed veniamus ad propositas lectiones. videtis diabolo temptandi licentiam dari, ut boni probentur. invidet iniquus bonis profectibus; temptat diversis modis. temptavit sanctum Iob in patrimonio, temptavit in filiis, temptavit in dolore corporis. fortior in suo corpore temptatur, infirmior alieno. et mihi meas divitias, quas in vobis habeo, volebat auferre, et hoc tranquillitatis vestrae patrimonium dissipare cupiebat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License