16.
Vos quoque ipsos mihi bonos filios gestiebat eripere, pro quibus ego quotidie
instauro sacrificium; vos ruinis quibusdam publicae perturbationis conabatur
involvere. duo igitur iam genera temptationis excepi. et fortasse quia
infirmiorem me dominus Deus novit, adhuc in corpus meum non dedit potestatem.
etsi ipse cupiam, etsi offeram, adhuc me fortasse huic certamini imparem
iudicat et diversis exercet laboribus. nec Iob ab isto coepit certamine, sed in
hoc consummavit.
17.
temptatus est autem Iob nuntiis coacervatis malorum temptatus est etiam per
mulierem, quae ait: "dic aliquod verbum in Deum et morere." videtis,
quanta subito moveantur: Gothi, arma, gentiles, multa mercatorum, poena
sanctorum. advertitis, quid iubeatur, cum mandatur: "trade basilicam"
- hoc est: "dic aliquod verbum in Deum et morere. nec solum dic adversus
Deum, sed etiam fac adversus Deum." mandatur: "trade altaria
Dei."
18.
urgemur igitur praeceptis regalibus, sed confirmamur scripturae sermonibus,
quae respondit: "tamquam una ex insipientibus locuta es." non
mediocris igitur ista temptatio; namque asperiores temptationes has esse
cognovimus, quae fiunt per mulieres. denique per Evam etiam Adam supplantatus
est eoque factum, ut a mandatis caelestibus deviaret. quo errore cognito
praevaricatricis conscientiae reus latere cupiebat, sed latere non poterat, et
ideo ait ei Deus: "Adam, ubi es?"
|