Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrogio
Epistula ad Marcellinam sororem

IntraText CT - Text

  • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

19. Hoc est: quid eras ante, ubi nunc esse coepisti; ubi te constitueram, quo ipse transgressus es? agnoscis esse te nudum, quia bonae indumenta fidei perdidisti. folia sunt ista, quibus nunc velare te quaeris. repudiasti fructum, sub foliis legis latere cupis, sed proderis. recedere a domino Deo tuo propter unam mulierem desiderasti; propterea fugis, quem videre quaerebas. cum una muliere te abscondere maluisti, relinquere speculam mundi, incolatum paradisi, gratiam Christi.

20. quid dicam, quod etiam Eliam Iezabel cruente persecuta est, quod Ioannem Baptistam Herodias fecit occidi? singulae tamen singulos; mihi quo minora longe merita, eo temptamenta graviora. virtus infirmior, sed plus periculi. succedunt sibi mulierum vices, alternantur odia, commenta variantur, seniores conveniuntur, praetexitur regis iniuria. quae ratio igitur est adversus hunc vermiculum gravioris temptationis, nisi quia non me, sed ecclesiam persequuntur?

21. mandatur denique: "trade basilicam." respondeo: "nec mihi fas est tradere, nec tibi accipere, imperator, expedit. domum privati nullo potes iure temerare, domum Dei existimas auferendam?" allegatur imperatori licere omnia, ipsius esse universa. respondeo: "noli te gravare, imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiale aliquod ius habere. noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License