22.
Scriptum est: quae dei deo, quae Caesaris Caesari. ad imperatorem palatia
pertinent, ad sacerdotem ecclesiae. publicorum tibi moenium ius commissum est,
non sacrorum." iterum dicitur mandasse imperatorem: "debeo et ego
unam basilicam habere." respondi: "non tibi licet illam habere. quid
tibi cum adultera? adultera est enim, quae non est legitimo Christi coniugio
copulata.""
23.
dum haec tracto, suggestum est mihi cortinas regias esse collectas, refertam
autem populo basilicam praesentiam mei poscere, statimque eo converti sermonem
meum dicens: "quam alta et profunda oracula sunt spiritus sancti!
matutinis horis lectum est, ut meministis, fratres, quod summo animi dolore
respondebamus: "Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam." et re
vera venerunt gentes, et plus etiam quam gentes venerunt; venerunt enim Gothi
et diversarum nationum viri, venerunt cum armis et circumfusi occupaverunt
basilicam. hoc nos ignari tuae altitudinis dolebamus, et nostra imprudentia
aliud opinabatur.
24.
venerunt gentes, sed vere in hereditatem tuam venerunt; qui enim gentes
venerunt; facti sunt Christiani. qui ad invadendam hereditatem venerunt, facti
sunt coheredes Dei. defensores habeo, quos hostes putabam; socios teneo, quos
adversarios aestimabam. completum est illud, quod de domino Iesu David propheta
cecinit, quia "factus est in pace locus eius" et "ibi confregit
cornua arcuum, scutum, gladium et bellum".
|