Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrogio
Epistula ad Marcellinam sororem

IntraText CT - Text

  • Capp. XXV-XXVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXV-XXVII

25. Cuius enim hoc munus, cuius opus nisi tuum, domine Iesu? videbas ad templum tuum armatos venire, hinc gemere populum et frequentem adesse, ne basilicam Dei tradere videretur, inde vim militibus imperari. mors ante oculos mihi, ne quid inter haec furori liceret: inseruisti te, domine, medium et fecisti utraque unum.

26. compescuisti armatos dicens profecto: "si ad arma concurritur, si in templo meo clausi commoventur, quae utilitas in sanguine meo?" gratias itaque tibi, Christe. non legatus neque nuntius, sed tu, domine, salvum fecisti populum tuum; conscidisti saccum meum et praecinxisti me laetitita."

27. haec ego dicebam miratus imperatoris animum studio militum, obsecratione comitum, precatu populi posse mitescere. interea nuntiatur mihi missum notarium, qui mandata deferret. concessi paulum; mandatum intimat. "quid tibi visum est", inquit, "ut contra placitum faceres?" respondi: "quod placitum sit, ignoro, quidve temere factum dicatur, incertum habeo." ait: "cur presbyteros ad basilicam destinasti? si tyrannus es, scire volo: ut sciam, quemadmodum me adversus te praeparem."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License