28.
Rettuli dicens me nihil in praeiudicium fecisse ecclesiae; eo tempore, quo
audieram occupatam esse a militibus basilicam, gemitum tantummodo liheriorem
habuisse multisque adhortantibus, ut eo pergerem, dixisse: "tradere
basilicam non possum, sed pugnare non debeo"; postea vero quam cognoverim
cortinas regias inde esse sublatas, cum me populus eo ire deposceret, direxisse
presbyteros; me tamen noluisse ire, sed dixisse: "credo in Christo, quod
ipse nobiscum faciet imperator."
29.
si haec tyrannidis videntur, habeo arma, sed in Christi nomine: habeo offerendi
mei corporis potestatem. quid moraretur ferire, si tyrannum putaret? veteri
iure a sacerdotibus donata imperia, non usurpata, et vulgo dici, quod
imperatores sacerdotium magis optaverint, quam imperium sacerdotes. Christus
fugit, ne rex fieret.
30.
habemus tyrannidem nostram. tyrannis sacerdotis infirmitas est: "cum
infirmor", inquit, "tunc potens sum." caveret tamen, ne ipse
sibi tyrannum faceret, cui Deus adversarium non excitavit. non hoc Maximum
dicere, quod tyrannus ego sim Valentiniani, qui se meae legationis obiectu
queritur ad Italiam non potuisse transire. addidi, quia numquam sacerdotes
tyranni fuerunt, sed tyrannos saepe sunt passi.
|