34.
Nec mora, nuntiatur imperatorem iussisse, ut recederent milites de basilica,
negotiatoribus quoque, quod exacti de condemnatione fuerant, redderetur. quae
tunc plebis totius laetitia fuit! qui totius populi plausus, quae gratiae! erat
autem dies, quo sese dominus pro nobis tradidit, quo in ecclesia paenitentia
relaxatur. certatim hoc nuntiare milites, irruentes in altaria osculis
significare pacis insigne. tunc agnovi, quod Deus vermem antelucanum
percusserat, ut tota civitas servaretur.
35.
haec gesta sunt atque utinam iam finita! sed graviores motus futuros plena
commotionis imperialia verba indicant. ego tyrannus appellor, et plus etiam
quam tyrannus. nam cum imperatorem comites obsecrarent, uti prodiret ad
ecclesiam, idque petitu militum facere se dicerent, respondit: "si vobis
iusserit Ambrosius, vinctum.me tradetis." quid post hanc vocem supersit,
considera.
36. quam
vocem omnes cohorruerunt, sed habet, a quibus exasperetur. denique etiam
speciali expressione Calligonus, praepositus cubiculi, mandare mihi ausus est:
"me vivo tu contemnis Valentinianum? caput tibi tollo." respondi:
"Deus permittat tibi, ut impleas, quod minaris; ego enim patiar quod
episcopi, tu facies quod spadones." atque utinam Deus avertat eos ab
ecclesia: in me omnia sua tela convertant, meo sanguine sitim suam expleant!
|