Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrogio
Epistula ad Marcellinam sororem

IntraText CT - Text

  • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. I-III

1. Quoniam in omnibus fere epistulis sollicite quaeris de ecclesia, accipe, quid agatur. postridie quam accepi litteras tuas, quibus significaveras, quod te exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium coepit moveri. nec iam Porciana, hoc est extramurana, basilica petebatur, sed basilica nova, hoc est intramurana, quae maior est.

2. convenerunt me primo principes virtutum viri, comites consistoriani, ut et basilicam traderem et procurarem, ne quid populus turbarum moveret. respondi, quod erat ordinis: templum dei a sacerdote tradi non posse. acclamatum est sequenti die in ecclesia. etiam praefectus eo venit; coepit suadere, vel ut basilica Porciana cederemus. populus reclamavit. ita tunc discessum est, ut intimaturum se imperatori diceret.

3. sequenti die - erat autem dominica - post lectiones atque tractatum dimissis catechumenis symbolum aliquibus competentibus in baptisterii tradebam basilica. illic nuntiatum est mihi comperto, quod ad Porcianam basilicam de palatio decanos misissent et vela suspenderent, populi partem eo pergere. ego tamen mansi in munere; missam facere coepi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License