Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Ambrogio Epistula ad Marcellinam sororem IntraText CT - Text |
|
|
Capp. VII-IX7. Convenior ipse a comitibus et tribunis, ut basilicae fieret matura traditio, dicentibus imperatorem iure suo uti, eo guod in potestate eius essent omnia. respondi, si a me peteret, quod meum esset, id est fundum meum, argentum meum, quidvis huiusmodi meum, me non refragaturum, quamquam omnia, quae mea sunt, essent pauperum; verum ea, quae sunt divina, imperatoriae potestati non esse subiecta. "si patrimonium petitur, invadite, si corpus, occurram. vultis in vincula rapere? vultis in mortem? voluptati est mihi. non ego vallabor circumfusione populorum nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor." 8. horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam ecclesiae occupandam missos cognoscerem: ne, dum basilicam vindicant, aliqua strages fieret, quae. in perniciem totius vergeret civitatis. orabam, ne tantae urbis vel totius Italiae busto superviverem; detestabar invidiam fundendi cruoris; offerebam iugulum meum. aderant Gothi tribuni; adoriebar eos dicens: "propterea vos possessio Romana suscepit, ut perturbationis publicae vos praebeatis ministros? quo transibitis, si haec deleta fuerint?" 9. exigebatur a me, ut compescerem populum. referebam in meo iure esse, ut non excitarem, in Dei manu, uti mitigaret; postremo si me incentorem putaret, iam in me vindicari oportere vel abduci me in quas vellet terrarum solitudines. his dictis illi abierunt; ego in basilica veteri totum exegi diem. inde domum cubitum me recepi, ut, si quis abducere vellet, inveniret paratum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |