Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Ambrogio Epistula ad Marcellinam sororem IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XVI-XVIII16. Vos quoque ipsos mihi bonos filios gestiebat eripere, pro quibus ego quotidie instauro sacrificium; vos ruinis quibusdam publicae perturbationis conabatur involvere. duo igitur iam genera temptationis excepi. et fortasse quia infirmiorem me dominus Deus novit, adhuc in corpus meum non dedit potestatem. etsi ipse cupiam, etsi offeram, adhuc me fortasse huic certamini imparem iudicat et diversis exercet laboribus. nec Iob ab isto coepit certamine, sed in hoc consummavit. 17. temptatus est autem Iob nuntiis coacervatis malorum temptatus est etiam per mulierem, quae ait: "dic aliquod verbum in Deum et morere." videtis, quanta subito moveantur: Gothi, arma, gentiles, multa mercatorum, poena sanctorum. advertitis, quid iubeatur, cum mandatur: "trade basilicam" - hoc est: "dic aliquod verbum in Deum et morere. nec solum dic adversus Deum, sed etiam fac adversus Deum." mandatur: "trade altaria Dei." 18. urgemur igitur praeceptis regalibus, sed confirmamur scripturae sermonibus, quae respondit: "tamquam una ex insipientibus locuta es." non mediocris igitur ista temptatio; namque asperiores temptationes has esse cognovimus, quae fiunt per mulieres. denique per Evam etiam Adam supplantatus est eoque factum, ut a mandatis caelestibus deviaret. quo errore cognito praevaricatricis conscientiae reus latere cupiebat, sed latere non poterat, et ideo ait ei Deus: "Adam, ubi es?" |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |