Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Ambrogio Epistula ad Marcellinam sororem IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXII-XXIV22. Scriptum est: quae dei deo, quae Caesaris Caesari. ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem ecclesiae. publicorum tibi moenium ius commissum est, non sacrorum." iterum dicitur mandasse imperatorem: "debeo et ego unam basilicam habere." respondi: "non tibi licet illam habere. quid tibi cum adultera? adultera est enim, quae non est legitimo Christi coniugio copulata."" 23. dum haec tracto, suggestum est mihi cortinas regias esse collectas, refertam autem populo basilicam praesentiam mei poscere, statimque eo converti sermonem meum dicens: "quam alta et profunda oracula sunt spiritus sancti! matutinis horis lectum est, ut meministis, fratres, quod summo animi dolore respondebamus: "Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam." et re vera venerunt gentes, et plus etiam quam gentes venerunt; venerunt enim Gothi et diversarum nationum viri, venerunt cum armis et circumfusi occupaverunt basilicam. hoc nos ignari tuae altitudinis dolebamus, et nostra imprudentia aliud opinabatur. 24. venerunt gentes, sed vere in hereditatem tuam venerunt; qui enim gentes venerunt; facti sunt Christiani. qui ad invadendam hereditatem venerunt, facti sunt coheredes Dei. defensores habeo, quos hostes putabam; socios teneo, quos adversarios aestimabam. completum est illud, quod de domino Iesu David propheta cecinit, quia "factus est in pace locus eius" et "ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum". |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |