Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Ambrogio Epistula ad Marcellinam sororem IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXVIII-XXX28. Rettuli dicens me nihil in praeiudicium fecisse ecclesiae; eo tempore, quo audieram occupatam esse a militibus basilicam, gemitum tantummodo liheriorem habuisse multisque adhortantibus, ut eo pergerem, dixisse: "tradere basilicam non possum, sed pugnare non debeo"; postea vero quam cognoverim cortinas regias inde esse sublatas, cum me populus eo ire deposceret, direxisse presbyteros; me tamen noluisse ire, sed dixisse: "credo in Christo, quod ipse nobiscum faciet imperator." 29. si haec tyrannidis videntur, habeo arma, sed in Christi nomine: habeo offerendi mei corporis potestatem. quid moraretur ferire, si tyrannum putaret? veteri iure a sacerdotibus donata imperia, non usurpata, et vulgo dici, quod imperatores sacerdotium magis optaverint, quam imperium sacerdotes. Christus fugit, ne rex fieret. 30. habemus tyrannidem nostram. tyrannis sacerdotis infirmitas est: "cum infirmor", inquit, "tunc potens sum." caveret tamen, ne ipse sibi tyrannum faceret, cui Deus adversarium non excitavit. non hoc Maximum dicere, quod tyrannus ego sim Valentiniani, qui se meae legationis obiectu queritur ad Italiam non potuisse transire. addidi, quia numquam sacerdotes tyranni fuerunt, sed tyrannos saepe sunt passi. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |