Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrogio
Epistula ad Marcellinam sororem

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXI-XXXIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXXI-XXXIII

31. Exactus est totus ille dies in maerore nostro; scissae tamen ab illudendibus pueris cortinae regiae. ego domum redire non potui, quia circumfusi erant milites, qui basilicam custodiebant. cum fratribus psalmos in ecclesiae basilica minore diximus.

32. sequenti die lectus est de more liber Ionae, quo completo hunc sermonem exorsus sum: "liber lectus est, fratres, quo prophetatur, quod peccatores in paenitentiam revertantur. acceptum est ita, ut speraretur in praesenti futurum." addidi, quod vir iustus etiam offensam contrahere voluisset, ne vel spectaret vel denuntiaret excidium civitati, et quod contristatus quoque sit, quod aruisset cucurbita.

33. Deum quoque dixisse ad prophetam: "tristis es pro cucurbita?" respondisse Ionam: "tristis." dixisse dominum, si illud doleret, quod exusta esset cucurbita, quanto magis sibi curae esse oportere tantae plebis salutem! et ideo excidium, quod paratum toti urbi fuerat, removisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License