Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrogio
Epistula ad Marcellinam sororem

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXIV-XXXVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXXIV-XXXVI

34. Nec mora, nuntiatur imperatorem iussisse, ut recederent milites de basilica, negotiatoribus quoque, quod exacti de condemnatione fuerant, redderetur. quae tunc plebis totius laetitia fuit! qui totius populi plausus, quae gratiae! erat autem dies, quo sese dominus pro nobis tradidit, quo in ecclesia paenitentia relaxatur. certatim hoc nuntiare milites, irruentes in altaria osculis significare pacis insigne. tunc agnovi, quod Deus vermem antelucanum percusserat, ut tota civitas servaretur.

35. haec gesta sunt atque utinam iam finita! sed graviores motus futuros plena commotionis imperialia verba indicant. ego tyrannus appellor, et plus etiam quam tyrannus. nam cum imperatorem comites obsecrarent, uti prodiret ad ecclesiam, idque petitu militum facere se dicerent, respondit: "si vobis iusserit Ambrosius, vinctum.me tradetis." quid post hanc vocem supersit, considera.

36. quam vocem omnes cohorruerunt, sed habet, a quibus exasperetur. denique etiam speciali expressione Calligonus, praepositus cubiculi, mandare mihi ausus est: "me vivo tu contemnis Valentinianum? caput tibi tollo." respondi: "Deus permittat tibi, ut impleas, quod minaris; ego enim patiar quod episcopi, tu facies quod spadones." atque utinam Deus avertat eos ab ecclesia: in me omnia sua tela convertant, meo sanguine sitim suam expleant!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License