Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. XLIII-XLV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLIII-XLV

XLIII.

1. Quid dicitis, o suboles ac primi progenies numinis? Ergone sapientes illae atque ex causis principalibus proditae genera haec animae turpitudinum criminum malitiarumque noverunt atque ut exercerent, ut gererent, ut percelebrarent haec mala, abire atque habitare iussae sunt has partes et humani corporis circumiectione vestiri?

2. Et mortalium quisquam est rationis alicuius accipiens sensum, qui ordinatum existimet mundum per has esse ac non potius sedem ac domicilium constitutum, in quo omne cotidie perpetraretur nefas, maleficia cuncta confierent, insidiae fraudes doli avaritia rapinae vis scelus audacia obscenitas turpitudo flagitium, mala omnia cetera, quae in orbe homines toto mente noxia pariunt et labem machinantur in mutuam?

XLIV.

1. ''Sed sua, inquitis, voluntate, non regis missione venerunt''. - Et ubi pater omnipotens fuit, ubi regiae sublimitatis auctoritas, ut eas prohiberet abscedere nec in praecipites labi permitteret voluptates?

2. Si enim degeneres futuras locorum immutationibus sciebat - scire autem debuerat causarum ut omnium constitutor - aut extrinsecus aliquid accessurum his esse, quod eas faceret oblivisci suae dignitatis et decoris - milies ut ignoscat oraverim - universorum <malorum> non alius quam ipse est causa: siquidem perpessus est evagandi eas habere ius liberum quas retenturas non esse integritatis suae habitum providebat, atque ita perficitur, ut nihil intersit omnino voluntariae venerint an illius obtemperaverint iussioni, cum non prohibendo quod oportuerat prohiberi cessatione crimen fecerit proprium et retentionis dissimulatione permiserit prius.

XLV.

1. Sed procul haec abeat sceleratae opinionis immanitas, ut deus credatur omnipotens, magnarum et invisibilium rerum sator et conditor, procreator, tam mobiles animas genuisse, gravitatis ac ponderis constantiaeque nullius, in vitia labiles, in peccatorum genera universa dcclives, cumque eas tales atque huiusmodi sciret, in corpora ire iussisse, quorum indutae carceribus sub procellis agerent tempestatibusque cotidie fortunae,

2. et modo turpia facerent modo paterentur obscena, naufragiis ruinis incendiorum conflagrationibus ut perirent, pauperies alias, alias ut mendicitas premeret, ut ferarum paterentur aliae laniatus, muscularum aliae ut interirent veneno, claudae ut incederent aliae, ut aliae lumen amitterent, ut articulis sederent aliae colligatis, morbis denique obiectarentur ut cunctis, quos infelix et miseranda mortalitas diversarum sustinet dilaceratione poenarum; tunc deinde oblitae unius esse se fontis, unius genitoris et capitis, germanitatis convellerent atque abrumperent iura, urbes suas everterent, popularentur hostiliter terras, servos de liberis facerent, insultarent virginibus et matrimoniis alienis, odissent invicem sese, aliorum gaudiis et felicitatibus inviderent, tum deinde se omnes maledicercnt, carperent et saevorum dentium mordacitate laniarent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License