1. Sed
procul haec abeat, ut eadem rursus frequentiusque dicamus, tam immanis et
scelerata persuasio, ut ille salus rerum deus, omnium virtutum caput,
benignitatis et columen, atque ut eum laudibus extollamus hnmanis,
sapientissimus, iustus, perfecta omnia faciens et integritatis suae
conservantia mensiones aut aliquid fecerit claudum et quod minus esset a recto,
aut ulli rei fuerit miseriarum aut discriminum causa, aut ipsos actus quibus
vita transigitur et celebratur humana ordinaverit, iusserit et ab sua fluere
constitutione praeceperit.
2.
Minora haec illo sunt et magnitudinis eius destruentia potestatem tantumque est
longe, istarum <ut> auctor rerum esse credatur, ut in sacrilegae crimen
inpietatis incurrat quisquis ab eo conceperit hominem esse prognatum, rem
infelicem et miseram, qui esse se doleat, qui condicionem suam detestetur et
lugeat, qui nulla alia de causa sese intellegat procreatum, quam ne materiam
non haberent per quam diffunderent se mala, et essent miseri semper, quorum
cruciatibus pasceretur nescio qua vis latens et humanitati adversa crudelitas.
1. ''Sed
si parens et genitor animarum, inquitis, deus non est, quo auctore progenitae
et qua sunt ratione prolatae?''. - Si infucata vultis audire nec ab aliqua
vocis ostentatione deducta, item confitemur nos istud ignorare, nescire
scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque
transire, verum etiam potestatum quae in mundo sunt omnium et quae numina se
esse opinionibus usurpavere mortalium.
2. Sed
quas dei negamus, cuius sint debemus ostendere? Minime istud necessario
sequitur. Non enim si negemus muscas scarabeos et cimices, nitedulas
curculiones et tineas omnipotentis esse opus regig, sequaciter postulandum a
nobis est, ut quis ea fecerit institueritque dicamus: possumus enim nulla cum
reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et optinere non esse deo
ab superiore prolata tam supervacua, tam vana, tam ad nullas pertinentia rationes,
quinimmo aliquando et noxia et necessariis inportantia laesiones.
1. Sic
consimiliter hic quoque, cum animas rennuamus dei esse principis prolem, non
continuo sequitur, ut explicare debeamus, quonam parente sint editae et causis
cuiusmodi procreatae. Quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint
prodierintque nescire aut eas non esse dei progeniem scire?
2.
''Quanam, inquitis, ratione, qua via?''. - Quia omni vero verissimum est
certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum est, agi
fieri statui nisi quod oporteat et conveniat fieri, nisi quod sit plenum et
integrum et in suae <naturae> et integritatis perfectione finitum. Porro
autem conspicimus homines, id est animas ipsas - quid enim sunt homines nisi
animae corporibus inligatae? - scaevitate innumerabili vitiorum ipsos se
indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos.
3.
Namque alios videmus inmites facinerosos audaces temerarios praecipites caecos
fictos dissimulatores mendaces superbos adrogantes avaros cupidos libidinosos
inconstantes invalidos et sua ipsos decreta conservare nequeuntes: quod utique non
essent, si generositas eos adsereret principalis et ab rerum capite
descendentium ducerent honestamenta natalium.
|