Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. XLIX-LI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLIX-LI

XLIX.

1. ''Sed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis viri, sapientes, iusti, inculpatis atque emendatissimis moribus''.

2. - Nullam referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales in quibus omnino nihil ista ipsa quae dicitur desideraret integritas. Sint licet perhonesti fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicaverit vita: sed audire deposcimus quot sint aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio iusta sit facta et an aequalitatis conpensatione librata.

3. Unus duo tres quattuor decem viginti centum, certe numero definiti et nominum forsitan conprehensionibus terminati. Set genus humanum non ex bonis pauculis sed ex ceteris omnibus aestimari convenit et ponderari. In toto enim pars est, non totum in parte, et universitas debet adtrahere portiones, non portionibus universitas adplicari.

4. Quid enim, si hominem dicas captum membrisomnibus et heiulantem ex cruciatibus asperis idcirco esse sanum, quod unius unguiculi nullum perpetiatur dolorem: aut esse auream terram, quod in verrucula collis unius insint exiguae miculae, quibus nascitur colliquefactis aurum et adcuratiore congregatione conquiritur? Qualitatem materiae universitas elementi probat, non pulvisculi flabiles, nec mare continuo dulce est, si mitioris aquae guttas alicuius adieceris atque inmiseris numeri: consumitur enim minuties ista inmenso; et <non> modo [non] parvi sed esse nullius existimandum est nominis quod per omnia diffusum perit et in magni corporis intercipitur vastitate.

L.

1. Vos humano in genere bonos esse dictitatis viros, qui ut esse credantur, conparatio forsitan efficiat pessimorum. Quinam isti sunt? dicite. Philosophi, credo, qui se esse solos sapientissimos autumant et vi huius nominis supercilium sustulerunt: nempe illi qui cum suis cotidie cupiditatibus pugnant et adfectus ex animis insitos proturbare, pellere pertinaci moliuntur obluctatione virtutum, qui ne in vitia proritari facultatis possint alicuius instinctu, patrimonia et divitias fugiunt et causas sibi auferunt lapsus: quod cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles et infirmitate ad vitia proclives.

2. Nostra autem sententia quod bonum natura est neque emendari neque corrigi se poscit, immo ipsum debet quid sit malum nescire, si generis forma cuiusque in sua cogitat integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse contrario potis est aut ininpari paritas aut dulcedo in amaritudine contineri. Qui ergo luctatur animarum ingenitas corrigere pravitates, is apertissime monstrat inperfectum, inprobabilem se esse, quamvis omni conatu et pervicacia contendat.

LI.

1. Sed risui vobis est nostra responsio, quod cum regias suboles esse animas abnegemus, non referamus contra, ex quibus sint causis atque originibus procreatae. - Quod est enim criminis genus, aut rei esse alicuius ignarum aut ipsum quod nescias sine aliqua profiteri dissimulatione nescire: aut uter magis videtur inrisione esse dignissimus vobis, qui sibi scientiam nullam tenebrosae rei alicuius adsumit, an ille qui retur se ex se apertissime scire id quod humanam transiliat notionem et quod sit caecis obscuritatibus involutum?

2. Si penitus spectetur rei cuiusque natura, in simili et vos estis quam in nobis reprehenditis causa. Non enim quia dicitis ab ipso animas rege descendere ac succedere in hominum formas, exploratum aliquid dicitis et in luce positum manifestissimae veritatis. Conicitis enim, non scitis; suspicamini, non tenetis: nam si scire est illud quod ipse tu videris aut cognoveris animo continere, nihil eorum quae adseritis potestis vos dicere aliquando vidisse, id est, animas sede ab supera et regione descendere.

3. Suspicione ergo utimini, non cognitionis expressae fide. Quid est autem suspicio, nisi opinatio rerum incerta et in nihil expositum iaculatio mentis inlata? Ergo qui suspicatur, non tenet nec in lumine positus cognitionis incedit. Quodsi verum et fixum est, apud rectos et sapientissimos iudices et ista vestra qua fiditis pro ignoratione est habenda suspicio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License