Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. LII-LIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LII-LIV

LII.

1. Ac ne tamen vobis tantummodo censeatis coniecturis uti ac suspicionibus licere, et nos isdem possumus, quoniam commune est quod interrogatis expromere. ''Unde, inquitis, homines et ipsorum hominum quid aut unde sunt animae?''. - Unde sunt elephanti tauri lscervi muli asini? unde leones equi canes lupi pantherae eorumque quae vivunt quid aut unde sunt animae?

2. Neque enim fidem res habet, ut Platonico ex illo cratere quem conficit miscetque Timaeus12 aut horum animae venerint aut lucusta mus sorex blatta rana centipeda animata esse credantur et vivere, quidem ex elementis ipsis causa est illis atque origo nascendi, si ad animalia gignenda, quae in singulis his degunt, insunt abditae atque obscurissimae rationes.

3. Nam et videmus alios ex sapientibus dicere, tellurem esse hominum matrem, aquam tum alios, aerium spiritum his alios iungere, solem vero nonnullos esse horum opificem et ex ignibus animatos eius vitali agitatione motari. Quid? si et haec non sunt et est aliqua res alia, alia causa, alia ratio, potestas alia denique inauditi nobis atque incogniti nominis, genus quae hominum finxerit et rerum constitutionibus adplicarit?

4. Nonne fieri potis est, ut exorti homines ita sint nec ad deum primum nativitatis eorum referatur auctoritas? Quid enim putamus habuisse rationis Platonem illum magnum pie sancte que sapientem, cum hominis fictionem deo removit a maximo et ad minores nescio quos transtulit cumque eiusdem noluit sinceritatis esse mixturas humani animas generis, cuius animam fecerat universitatis istius, quam quod hominis fabricam indignam esse rebatur deo nec rei flaccidae fictionem magnitudini eius et eminentiae convenire?13

LIII.

1. Ergo cum haec ita sint, non absone neque inaniter credimus, mediae qualitatis esse animas hominum utpote ab rebus non principalibus editas, iuri subiectas mortis, parvarum et labilium virium: perpetuitate donari, <si> spem muneris tanti deum ad principem conferant, cui soli potestas est talia corruptione exclusa largiri.

2. ''Sed stulte istud credimus''. - Quid ad vos, <si> ineptissime, fatue? Ubi vobis nocemus vel quam vobis facimus aut inrogamus iniuriam, si omnipotentem confidimus deum habiturum esse rationem nostri, cum abire a corporibus coeperimus et ab Orci faucibus quemadmodum dicitur14 vindicari?

LIV.

1. ''Ergone, inquiet aliquis, sine dei voluntate quicquam potis est fieri?''. - Considerandum est nobis sollicite et cura inspiciendum non parva, ne dum honorare nos deum tali interrogatione censemus, in contrarium labamur nefas maiestatis eius eminentiam destruentes.

2. ''Qua ratione, qua causa?''. - Quoniam si cuncta eius voluntate confiunt nec citra eius nutum quicquam potest in rebus vel provenire vel cadere, necessario sequitur, <ut> mala etiam cuncta voluntate eius intellegantur enasci.

3. Sin autem dicere voluerimus contra, pessimorum ab eo reicientes causas, mali esse conscium generatoremque nullius, incipient evideri aut eo invito res pessimae fieri aut, quod sit immane dixisse, nesciente, ignaro ac nescio. Rursus autem si dicere nulla esse voluerimus mala, sicut esse nonnullis opinatum et placitum repperimus, reclamabunt cunctae gentes universaeque nationes, cruciatus nobis ostentantes suos et discriminum species multiformes, quibus puncta per singula genus uritur et laceratur humanum.

4. Tum deinde a nobis exquirent: ''Cur, mala si nulla sunt, ab operibus vos certis et facinoribus abstinetis? cur non omnia facitis quae inpatiens iusserit atque inperaverit libido? cur in noxios denique terribilibus poenas constituitis legibus? Nam stoliditas inveniri quae inmanior potest, quam mala esse nulla contendere et tamquam malos perdere et condemnare peccantis?''.




12 Plat. Tim. 41 d.

13 Plat. Tim. 41 b-c.

14 Liv. IX,6.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License