1. Quae
cum esse consenserimus victi et universa his scatere non inaniter adnuerimus
humana, consequetur ut rogitent: ''Cur ergo haec mala deus omnipotens non
aufert sed esse perpetitur et cum omnibus saeculis pertinaci continuatione
procedere?''.
2. - Si
intellectus nobis adfuerit dei regis ac principis nec per impias vagari
suspicionum voluerimus insanias, respondeamus necesse est, nescire nos ista nec
quae nullis possent facultatibus comprehendi expetisse aliquando aut studuisse
cognoscere: meliusque ducetis, quinimmo potius magis <in> inscientiae
finibus atque ignorantiae permanere quam nisi dei dicere nihil fieri per voluntatem,
ut simul intellegatur et malis eum causas dare et miseriarum esse
innumerabilium conditorem.
3.
''Mala ergo, dicetis, unde sunt haec omnia?''. ''Ex elementis'' inquiunt, ''et
ex eorum inaequabilitate,'' sapientes: quod fieri qui possit ut quae sensum et
iudicium non habent malitiosa esse perhibeantur et noxia aut non ille sit
potius malitiosus et noxius, qui res pessimas et nocentissimas futuras in
alicuius operis adsumpsit effectum, eorum est qui adserunt pervidere.
4.
''Quid ergo nos? unde?''. - Responsionis necessitas nulla est. Sive enim
possumus dicere, sive minus valemus nec possumus, utrumque apud nos parvum est;
nec in magnis ponderibus ducimus vel ignorare istud vel scire, unum solum
posuisse contenti, nihil a deo principe quod sit nocens atque exitiabile
proficisci. Hoc tenemus, hoc novimus, in hac una consistimus cognitionis et
scientiae veritate, nihil ab eo fieri nisi quod sit omnibus salutare, quod
dulce, quod amoris et gaudii laetitiaeque plenissimum, quod infinitas habeat
atque incorruptibiles voluptates, quod sibi quisque contingere votis omnibus
expetat, forisque ab his esse exitiabile ac mortiferum ducat.
1.
Caetera quaecumque sunt alia, quae in quaestionibus adsolent controversiisque
versari, quibus genitoribus orta sint vel quibus auctoribus fiant, neque nosse
contendimus neque inquirere aut vestigare curamus: suis omnia relinquimus
causis nec ad id quod expetimus esse nobis adiuncta atque adplicata iudicamus.
2. Quid
est enim, quod humana ingenia labefactare, dissolvere studio contradictionis
non audeant, quamvis illud quod infirmare moliuntur sit purum et liquidum et
veritatis obsignatione munitum? Aut quid rursus adserere verisimilibus argumentis non queunt, quamvis sit
apertissime falsum, quamvis evidens manifestumque mendacium? Cum enim sibi
persuaserit quis, esse aliquid aut non esse, amat quod opinatur adserere et
acumine alios anteire, maxime si agatur res submota et abdita et caligine
involuta naturae.
3. Mundum quidam ex
sapientibus aestimant neque esse natum neque ullo esse in tempore periturum;
immortalem nonnulli, quamvis eum conscribant esse gnatum et genitum; tertiis
vero conlibitum dicere est, et esse natum et genitum et ordinaria necessitate
periturum. Et cum ex istis opinionibus trinis unam esse necesse sit veram,
cunctis tamen argumenta non desunt quibus et sua decreta confirment et aliorum
subripiant et labefaciant scita.
4. Eundem hunc alii
elementis ex quatuor tradunt et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis
tertii, sunt qui ex his nullo set individua corpora eius esse materiem et
primam originem dicant. Cumque ex his vera sit una sententia, at nulla ex his
certa, similiter hic quoque argumenta omnibus praesto sunt, quibus et ea
quaedicunt vera esse constituant et redarguant positas in aliorum sententiis
falsitates.
5. Sic et deos
nonnulli esse abnegant prorsus dubitare se alii an sint uspiam dicunt; alii
vero existere neque humana curare: immo alii perhibent et rebus interesse
mortalium et terrenas administrare rationes.
1. Cum
ergo haec ita sint neque aliter fiat, quin sit unum ex omnibus verum, pugnant
tamen argumentis omnes, neque singulis deest id quod probabiliter dicant, sive
cum suas res adserunt sive cum alienis opinionibus contradicunt.
2. Non
alia neque absimili ratione de animarum ab his condicione disseritur. Hic enim
eas retur et esse perpetuas et superesse mortalium functioni, superesse ille
non credit, sed cum ipsis corporibus interire: alterius vero sententia est
nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum aliquid eis ad vitam dari,
mortalitatis deinde in iura succedere. Et cum omnia nequeant veri esse
consortia, ita tamen fortibus et validissimis probationibus omnes agunt, ut
repperire non possis quidnam tibi videatur falsum, quamvis ex omni parte
diversa dici aspicias et rerum contrarietatibus dissonare. Quod utique non
fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset humana, vel quod videretur
inventum, aliorum omnium comprobaretur adsensu.
3.
Inanissima igitur res est et supervacui operis, tamquam scias aliquid promere,
aut velle scire contendere quod, etsi sit verum, posse videas destrui, aut
acceptare pro vero id quod forsitan non sit et ex more halucinantium
proferatur. Et merito res ita
est. Non enim divina divinis sed rationibus pendimus et coniectamus humanis
atque ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus.
|