Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. LVIII-LX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LVIII-LX

LVIII.

1. Quid ergo? nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum conditor, quisnam constitutor, quae causa hominem finxerit, mala unde proruperint, vel cur ea rex summus et esse patiatur et confici neque ab rebus propellat humanis? Vos enim horum quicquam exploratum habetis et cognitum?

2. Si suspicionum exponere volueritis audaciam, potestis explicare ac promere, mundus iste qui nos habet utrumne sit (in>genitus an tempore in aliquo constitutus? Si constitutus et factus est, quonam operis genere aut rei cuius ob causam?

3. Potestis inducere atque expedire rationem, cur non fixus atque immobilis maneat sed orbito semper circumferatur in motus sua ipse <se> sponte et voluntate circumagat an virtutis alicuius inpulsionibus torqueatur? locus ipse ac spatium, in quo situs est ac volutatur, quid sit? infinitus, finitus, inanis an solidus? quis eum sustineat extremis cardinibus nitens an ipse se potius vi propria sufferat et spiritu interiore suspendat?

4. Potestis interrogati planum facere scientissimeque monstrare, quid nivem in plumeas subaperiat crustulass quidnam fuerit rationis et causae, ut non ab occiduis partibus dies primus exsurgeret et lucem in oriente finiret quemadmodum sol ipse uno eodemque contactu tam varias res efficiat, quinimmo contrariass quid sit luna? quid stellae? cur una specie aut illa non maneat, aut per somne mundi corpus frustilla haec ignea convenerit atque oportuerit figi? cur alia ex his parva, ampliora et maiora sint alia, obtunsi haec luminis, acutioris illa et fulgidae claritatis?

LIX.

1. Si praesto est quod libuerit scire et in aperto rerum est scientia constituta, edissertate nobis et dicite, quibus modis fiant et rationibus pluviae, ut in superis partibus atque in aeris hoc medio suspensa aqua teneatur, natura res labilis et ad fluorem semper decursionemque tam prona?

2. Edissertate, inquam, et dicite, quid sit quod grandinem torqueat, quod guttatim faciat pluviam labi, quod imbres ruat, nivis plumas et foliola dilatarit, ventus unde oriatur et quid sit, cur temporum vicissitudines institutae, cum statui unum posset et una esse species caeli, nihil ut rerum desideraret integritas?

3. quae est causa, quae ratio, ut maria salsa sint aut terrae aquarum hae dulces <vel calidae>, aliae sint amarae vel frigidae? quo ex materiae genere humanorum corporum concreta, et stabilita sunt viscera, unde ossa solidata, quid intestina, quid venas fistulatas et conmeabiles fecerit? cur cum esset utilius oculis nos inluminare conpluribus ad periculum caecitatis, duorum sumus angustiis adplicati?

4. beluarum et anguium tam infinita atque innumerabilia genera cuius rei sunt causa vel informata vel prodita? quid in mundo faciunt bubones inmussili buteones? quid alites et volucres ceterae? quid formicarum et vermium genera in varias labes perniciesque nascentia? quid pulices, quid inpudentes muscae, araneae sorices mures scunguisugae tippulae? quid spinae, quid sentes, quid avenae, quid lolium, quid herbarum aut fruticum aut adolentia naribus aut tristia in odoribus semina?

5. Immo si aliquid sciri, comprehendi aut aliquid si posse censetis, quid sit triticum dicite, far hordeum milium cicer faba lenticula melo cuminum porrina ulpicum caepe. Non enim, si fructui vobis sunt et ciborum mediis in generibus constituta, expeditum aut promptum est quid sint singula scire, cur talibus figurata sint formis, fuerit necessitas aliqua, ut non alios sapores alios odores alios colores quam quos habent singulae res habere debuerint, an et alios potuerint sumere.

6. Ipsa deinde haec quid sint, sapor dico [id est sapor] et cetera, qualitatum distantias quibus ex rationibus ducunt. ''Ex elementis, inquitis, et ex principalibus originibus rerum''. - Amara sunt enim elementa vel dulcia, odoris sunt alicuius, <alicuius> coloris, ut ex eorum concretione credamus partitas esse in nascentibus qualitates quibus aut suavitas nascitur aut sensibus offensio comparatur.

LX.

1. Cum igitur et vos ipsos tantarum ac tot rerum fugiant origines, fugiant causae, fugiant rationes, neque dicere neque explanare possitis, quid sit factum aut quare, aut cur oportuerit non esse, verecundiam convellitis et dilaceratis nostram, qui quae nequeunt sciri nescire nos confitemur neque ea conquirere aut investigare curamus quae comprehendi liquidissimum est non posse, quamvis mille per corda suspicio se porrigat atque intendat humana.

2. Et ideo Christus licet [in] vobis invitis deus, deus, inquam, Christus - hoc enim saepe dicendum est, ut infidelium dissiliat et dirumpatur auditus - dei principis iussione loquens sub hominis forma, cum mortalium sciret caecam esse naturam neque ullam posse comprehendere veritatem positarum nec ante oculos rerum, pro comperto habere et cognito quidquid sibi esse suasisset nec pro suis suspicionibus haesitare litigiosas serere atque intendere quaestiones,

3. omnia ista nos linquere et posthabere praecepit neque in res eas quae sint a nostra procul cognitione dimotae infructuosas inmittere cogitationes, sed, quantum fieri potis est, ad dominum rerum tota mente atque animo proficisci, sustolli ab his locis atque in eum traducere suspensas pectoris conversiones, memoriam eius habere perpetuam et licet nulla possit imaginatione formari, auras tamen nescio quas eius sibi contemplationis adfingere:

4. rebus enim ex omnibus, quas augustae continet divinitatis obscuritas, solum esse indubitabilem, solum verum et de quo nullus ambigere nisi amens possit et desperationis insanae, quem satis sit scire ut nihil aliud noveris, sisque veram et maximam scientiam consecutus in dei rerum capitis et cognitione defixus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License