1. ''Sed
si generis Christus humani, ut inquitis, conservator advenit, quor omnino non omnes
aequali munificentia liberat?''. - Non aequaliter liberat qui aequaliter omnes
vocat? aut ab indulgentia principali quemquam repellit aut despuit, qui
sublimibus infimis servis feminis pueris uniformiter potestatem veniendi ad se
facit? ''Patet, inquit,
omnibus fons vitae neque ab iure potandi quisquam prohibetur aut pellitur''.
2. - Si tibi fastidium
tantum est, ut oblati respuas beneficium muneris, quinimmo si tantum sapientia
praevales, ut ea quae offeruntur a Christo ludum atque ineptias nomines, quid
invitans expectat, cuius solae sunt hae partes, ut sub tui iuris arbitrio
fructum suae benignitatis exponat? ''Sortem vitae eligendi nulli est, inquit
Plato15 deus causa, neque alterius voluntas adscribi potest cuiquam
recte, cum voluntatis libertas in ipsius sit posita potestate qui voluit''.
3. An numquid orandus
es, ut beneficium salutis ab deo digneris accipere, et tibi aspernanti
fugientique longissime infundenda in gremium est divinae benivolentiae gratia?
Vis sumere quod offertur atque in tuos usus convertere? consulueris tu tibi.
4. Aspernaris,
contemnis et despicis? tu te muneris commoditate privaveris. Nulli deus
infert necessitatem, imperiosa formidine nullum terret. Neque enim necessaria
nostra illi salus est, ut conpendii aliquid dispendiive patiatur, si aut deos
nos fecerit aut ad nihilum redigi corruptionis dissolutione permiserit.
1.
''Immo, inquit, si deus est potens misericors conservator, convertat nobis
mentes et invitos faciat suis pollicitationibus credere''. - Vis ergo est ista,
non gratia nec dei liberalitas principis, sed ad vincendi studium puerilis
atque <vani> animi contentio.
2. Quid
est enim tam iniustum, quam repugnantibus, quam invitis extorquere in
contrarium voluntates, inculcare quod nolint et quo refugiant animis, prius
nocere quam prosis et priore detracto in alienum habitum sententiamque
traducere?
3. Tu
qui te verti et vim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias atque arripias
coactus, cur respuis adsumere voluntate id quod versus desideras atque
immutatus efficere? ''Nolo, inquit, et voluntatem non habeo''. - Quid ergo
criminaris deum tamquam tibi desit opem desideranti ferre? cuius dona et munera
non tantum asperneris et fugias, verum inania verba cognomines et iocularibus
facetiis prosequaris.
4.
''Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere non potero?''. - Ita est, ut
ipse proponis. Partes enim salutis dandae conferendi que animis quod tribui
convenit necessariumque est adplicari, solus ab deo patre iniunctum habet et
traditum, ita se habentibus semotis atque interioribus causis. Ut enim dii
certi certas apud vos habent tutelas licentias potestates neque eorum ab aliquo
id quod eius non sit potestatis ac licentiae postulatis, ita unius pontificium
Christi est dare animis salutem et spiritum perpetuitatis adponere.
5. Si
enim patrem creditis Liberum dare posse vindemiam, medicinam non posse, si
Cererem fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, aliud posse
Iunonem, Fortunam Mercurium Vulcanum rerum esse singulos certarum ac singularum
datores: et hoc necesse a nobis est ut debeatis accipere, ab nullo animas posse
vim vitae atque incolumitatis accipere nisi ab eo quem rex summus huic muneri
officioque praefecit.
6. Hanc
omnipotens imperator esse voluit salutis viam, hanc vitae ut ita dixerim
ianuam, per hanc solum est ingressus ad lucem neque alias datum est vel
inrepere vel invadere ceteris omnibus clausis atque inexpugnabili arce munitis.
1. Licet
ergo tu purus et ab omni fueris vitiorum contaminatione purgatus, conciliaveris
illas atque inflexeris potestates, ad caelum <ne> redeunti vias cludant
atque obsaepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris
contentionibus praemium, nisi quod ipsam immortalitatem facit Christo
adtribuente perceperis et veram fueris admissus ad vitam.
2. Nam
quod nobis obiectare consuestis, novellam esse religionem nostram et ante dies
natam propemodum paucos neque nos oportuisse antiquam et patriam linquere et in
barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla.
3. Quid
enim, si hoc modo culpam velimus infligere prioribus illis atque antiquissimis
saeculis, quod inventis frugibus glandes spreverint et repudiaverint arbuta,
quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam vestis
excogitata est textilis usu et commoditate succinctior, aut quod structis
domibus et lautioribus successibus institutis non antiquas adamaverint casulas
nec sub rupibus et cavernis praeoptaverint ut beluae permanere?
4.
Commune est omnibus et ab ipsis paene incunabulis traditum, bona malis
anteferre, inutilibus utilia praeponere, et quod esse constiterit pretiosius,
laetius, id consectari et petere in eoque defigere spem salutis et salutarium
commodorum.
|