Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. LXX-LXXII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXX-LXXII

LXX.

1. Sed quid ego haec parva? Ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa et numina suppliciter adoratis, sicut vestris litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri ab temporibus coeperunt certis et impositis nominum appellationibus nuncupari?

2. Nam si verum est ex Saturno atque eius uxore Iovem suis cum fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam fuerat Iuppiter, Iuppiter tam supremus quam Stygius, nusquam sali dominus, nusquam Iuno, quinimmo alius nullus genitoribus duobus exceptis caeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu concepti et nati sunt et spiritum hausere vitalem.

3. Certo ergo a tempore deus esse Iuppiter coepit, certo cultus et sacrificia commereri, certo fratribus in potestatibus anteponi. Rursus vero si Liber Venus Diana Mercurius Apollo Hercules Musae, Tyndaridae Castores ignipotensque Vulcanus Iove patre sunt proditi et genitore Saturnio procreati, ante quam Memoria, quam Alcmena Maia Iuno Latona Leda Dione, tum et Semela Diespitri factae sunt compressionibus fetae, nusquam et hi gentium nec in aliqua parte rerum fuere naturae, sed ex conventu Iovis inseminati et nati sunt et aliquem sensum sui habere coeperunt.

4. Ergo et hi quoque tempore esse coeperunt certo et in numero numinum sacrorum ad caerimonias invocari, quod ipsum similiter dicere translatum in Minervam licebit. Si enim Iovis, ut adseveratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit iactu, antequam est Diespiter genitus et in utero matris corporeae formam circumscriptionis accepit, certum est utique Minervam non fuisse neque rerum in numero aut ulla esse in substantia computatam, sed ex capite Iovis enata est et esse res coepit nonnulla in essentia constituta. Habet ergo primigenios ortus, et a certo coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui et inviolabili religione sanciri.

5. Quod cum ita se habeat, cum de novitate loquimini religionum nostrarum, vestrae vobis in mentem non veniunt, nec curatis inspicere, quando sint exorti dii vestri, quas origines habeant, quas causas, vel ex: quibus proruperint emicuerint que radicibus? Cuius est autem pudoris, quinimmo inverecundiae cuius, quod agere te videas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea quae in te possint reciprocata vicissitudine retorqueri?

LXXI.

1. ''Sed quod agimus nos, novum est, quod autem vos, priscum est et nimiae vetustatis'': - et quid istud aut vos iuvat aut nostram causam rationemque contristat? Nova res est quam gerimus, quandoque et ipsa vetus fiet: vetus quam vos agitis, sed temporibus quibus coepit nova fuit ac repentina. Religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda sed numine, nec colere qua die sed quid coeperis, convenit intueri.

2. ''Ante trecentos annos religio, inquit, vestra non fuit''. - Et dii vestri non fuerunt ante milia annorum duo. ''Quibus istud rationibus colligi aut quibus supputationibus potest?''. - Non difficilibus, non obscuris, sed quas possit videre qui volet et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus.

3. ''Quis Iovem cum fratribus genuit?''. - Genialibus Opis adiunctus Saturnus, ut vos fertis, Caelo atque Hecata procreatus. ''Quis Picum, Fauni patrem atque avum Latini?''. - Saturnus, ut vos idem vestris scriptis atque auctoribus traditis.

4. Ergo si haec ita sunt, sequitur ut Picus et Iuppiter germanitatis sibi sociati sint iure, utpote uno ex sanguine unoque ex semine procreati. ''Consentaneum est ita esse quod dicitur''. - Ab Iove et Pico quot sunt generis usque ad Latinum gradus? ''Trini, ut indicat series''. - Vultis Faunus, Latinus et Picus annis vixerint vicenis atque centenis? ''Ultra enim negatur posse hominis vita produci''. - Aestimatio iusta et liquida est''. - Trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni? ''Res ita est, ut indicat supputatio''. - Cuius socer Latinus fuit? ''Aeneae''. - <Aeneas>genitor cuius? - ''<Ascanii> Albani oppidi conditoris''. - Quot apud Albam regnatum est annis? ''Quadringentis et prope bis denis''. - Aetatis urbs Roma cuius esse in annalibus indicatur? ''Annos ducit quinquaginta et mille aut non multum ab his minus''.

5. - Ergo ab Iove, qui frater est Pici quique pater est minorum et reliquorum deorum, anni ad haec tempora prope milia duo sunt aut pleni, ut largiamur aetati. Quod cum redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur quam obitis, set infantes et parvulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis, quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri.

LXXII.

1. ''At religiones vestrae multis annis praecedunt nostram, et eo sunt veriores quod vetustatis auctoritate munitae sunt''. - Et quid eas prodest annis quam plurimis anteire, cum a certo coeperint tempore, autspatii cuius sunt milia annorum duo saeculorum tantis comparata cum milibus?

2. Ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione videamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens et primus deus novella vobis videtur res esse, et qui eum venerantes colunt, inauditas incognitas repentinas agitare atque inducere religiones?

3. Estne illo antiquius quicquam, aut quod eum praecedat re tempore nomine potest aliquid inveniri? Nonne solus ingenitus, immortalis et perpetuus solus est? quis caput ac fons rerum ests non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum quod nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, non ex eius perpetuitate perficitur? Indubitabile istud et verum.

4. Non ergo quod sequimur novum est, sed nos sero addidicimus quidnam sequi oporteat accolere aut ubinam conveniret spem salutis adfigere et salutaria subsidia conlocare. Nondum enim adfulserat qui viam monstraret errantibus et caligine in altissima constitutis cognitionis lumen inmitteret et ignorationis discuteret caecitatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License