1. Sed
causa in nos huiusmodi vertitur sola? Quid, vos Aegyptiaca numina, quibus
Serapis atque Isis est nomen? non post Pisonem et Gabinium consules in numerum
vestrorum rettulistis deorum? Quid, Phrygiam matrem, cuius esse conditor indicatur vel Midas vel
Dardanus, non cum Hannibal Poenus res Italas raperet et terrarum exposceret
principatum, et nosse et scire coepistis et memorabili religione sancire?
2. Sacra Cereris
matris non quod vobis incognita essent, adscita paulo ante, obtentum est ut
Graeca dicantur novitatem ipsam testificante cognomine? Non doctorum in
litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire? Ex quo apparet et liquidum est, et hunc
vobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et notum.
3. Si quis igitur vos
interroget, cur eorum numinum quorum modo fecimus mentionem tam sero
susceperitis cultum, responsuros vos certum est: aut quia illos nuper deorum
esse in numero nesciebamus, aut quia nunc sumus a vatibus moniti, aut quia in
rebus asperrimis beneficiis eorum sumus auxiliisque servati.
4. Quodsi hoc a vobis
recte existimabitis dici, et ex nostris partibus ratione consimili existimatote
esse responsum. Religio nostra nunc nata est: nunc enim missus advenit qui eam
nobis ostenderet, qui in eius induceret veritatem, qui deus monstraret quid
sit, qui ad eius nos cultum ab rebus opinabilibus avocaret.
1. ''Et
quid, inquit, est visum deo regi ac principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur,
pauculas sospitator ad vos Christus caeli ex arcibus mitteretur?''. -
Interrogamus et nos contra: quae causa, quae ratio est, ut non suis aliquando
reddantur mensibus tempora, sed serius hiemes, serius aestas atque autumnitas
fiant?
2. Cur
post messes arefactas atque extincta frumenta nonnumquam decidant pluviae, quas
rebus oportuit incolumibus labi et temporis opportunitatibus ministrari? Immo
illud exquirimus potius, cur, si Herculem oportuit nasci, si Aesculapium
Mercurium Liberum aliosque nonnullos, qui et conciliis adiungerentur deorum et
mortalibus aliquid utilitatis adferrent, tam sero a Iove sint proditi, ut sola
illos posteritas sciret, superiorum vero ignoraret antiquitas?
3.
Rationem aliquam fuisse dicetis. Ratio ergo et hic fuit, cur non nuper sed
hodie sospitator nostri generis adveniret. ''Quaenam igitur ratio est?''. - Non imus infitias
nescire nos. Neque enim promptum est cuiquam dei mentem videre, aut quibus
modis ordinaverit res suas homo animal caecum et ipsum se nesciens ullis potest
rationibus consequi: quid oporteat fieri, quando vel quo genere, ipse rerum
cunctarum pater, moderator et dominus scit solus.
4. Nec si ego
nequivero causas vobis expromere, cur aliquid fiat illo vel hoc modo, continuo
sequitur ut infecta fiant quae facta sunt et amittat res fidem quae generibus
virtutum tantis et [potestatibus] potestatum indubitabilis esse monstrata est.
1. Tu opponas et
referas: ''Cur tam sero emissus est sospitator?''. - In infinitis, perpetuis
saeculiis nihil omnino dicendum est serum. Ubi enim finis et initium nullum est,
nihil praematurum est, nihil tardum. Tempus enim a finibus et extremitatibus
noscitur, quae habere non potest series et immoderata continuatio saeculorum.
2. Quid enim si res
ipsae, quibus opem conveniebat ferri, oportunitatem istam temporis exigebant?
quid si alterius condicionis antiqua, alterius fuere sequentia? quid si priscis
aliter subveniri, aliter debuit posterioribus consuli?
3. Nonne litteras
auditis commemorantes vestras fuisse homines olim semideos, heroas, cum
immanibus corporibus atque vastis? non infantes sub uberibus matrum centenarios
legitis edidisse vagitum, quorum ossa variis in regionibus eruta vi?
repertoribus fecerunt fidem humanorum reliquias esse membrorum?
4. Potest ergo fieri,
ut tum demum emiserit Christum deus omnipotens, deus solus, postquam gens
hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura. Si quod hodie factum
est, ante milia fieri potuisset annorum, fecisset istud rex summus, aut si post
totidem milia id quod hodie factum est debuisset inpleri, nihil deum cogebat
necessarias temporum non expectare mensuras. Rationibus fixis peraguntur res
eius et quod semel decretum est fieri nulla potest novitate mutari.
|