1. ''Cur
ergo, inquit, si omnipotenti servitis deo et eum habere confiditis salutis
atque incolumitatis vestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti vos tantas
atque omnia genera poenarum et suppliciorum subire?''.
2. - Perquiramus et
nos contra, cur et vos, cum tantos et tam innumeros colatis deos cumque illis
aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, animantium mactetis
greges, acerras omnes thuris plenis coniciatis altaribus, cur non immunes
agitis tot discriminibus et procellis, quibus cotidie vos agunt exitiabiles
multiplices que fortunae?
3. Cur, inquam, dii
vestri cessant a vobis avertere tot morborum et valetudinum genera, naufragia
ruinas incendia pestilentias sterilitatem, amissionem pignorum et
proscriptionem bonorum, discordias bella simultates, captivitates urbium et
sublatis ingenuitatibus servitutes?
4. Sed et nobis in
huiusmodi casibus minime auxiliatur deus. Prompta et manifesta causa est. Nihil
est enim nobis promissum ad hanc vitam nec in carunculae huius folliculo
constitutis opis aliquid sponsum est auxiliique decretum; quinimmo edocti sumus
minas omnes quaecunque sunt parvi ducere atque aestimare fortunae, ac si quando
ingruerit vis quaepiam gravior, quam finem necesse sit consequi, adscribere
infortunio voluptatem nec timere nec fugere quo facilius exui corporalibus
possimus ex vinculis et tenebrosam evadere caecitatem.
1.
Itaque ista quam dicitis persecutionis asperitas liberatio nostra est, non
persecutio, nec poenam vexatio inferet sed ad lucem libertatis educet.
2. Ut si
aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum in egressum quaestionum
numquam adficere se praegravibus atque inmanibus existimet poenis nisi in ipsum
saeviat carcerem, materiam eius comminuat atque urat tectum, parietem, ianuas
partes que alias operis renudet deiciat adfligat, nesciens hoc facto ei cui
videatur officere dari ab se lucem et sceleratam eripi caecitatem: itidem et
vos flammis exiliis cruciatibus beluis, quibus corpora lancinatis et divexatis
nostra, non vitam eripitis nobis, sed pelliculis relevatis et cutibus nos
nescii, et quanto instatis et pergitis in effigies has nostras speciesque
saevire, tanto artis et gravibus relevatis nos vinculis et ad lumen efficitis
circumcisis nexibus evolare.
1.
Quare, homines, abstinete quaestionibus vacuis imspedire spes vestras, nec si
aliter quam vos putatis aliquid se habet, vestris potius opinionibus credere
quam rei debetis augustae.
2.
Urgent tempora periculis plena et exitiabiles imminent poenae: confugiamus ad
salutarem deum nec rationem muneris exigamus oblati. Cum de animarum agatur salute ac de respectu
nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse adprobat
Arrianus17
3. Dubitamus,
ambigimus nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur: committamus nos deo,
nec plus apud nos valeat incredulitas nostra quam illius nominis et potentiae
magnitudo, ne dum ipsi nobis argumenta conquirimus quibus esse videatur falsum
id quod esse nolimus atque adnitimur verum , obrepat dies extremus et inimicae
mortis reperiamur in faucibus.
|