I.
1.
Iamdudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius ut vera dicamus,
ab excellentibus parte in hac viris et veritatem istam commeritis nosse satis
plene accurateque responsum est neque apex ullus ullius praetermissus est
quaestionis qui non sit modis mille et rationibus validissimis refutatus. Non
est igitur necessarium parte in hac causae diutius inmorari.
2.
Neque enim res stare sine adsertoribus non potest, religio Christiana aut eo
esse comprobabitur vera, si adstipulatores habuerit plurimos et auctoritatem ab
hominibus sumpserit. Suis illa contenta est viribus et veritatis propriae
fundaminibus nititur nec spoliatur vi sua, etiamsi nullum habeat vindicem, immo
si linguae omnes contra facíant contraque nitantur et ad fidem illius
abrogandam consensionis unitae animositate conspirent.
1.
Nunc ad ordinem revertamur a quo sumus necessario paulo ante digressi, ne
diutius interrupta defensio palmam criminis comprobati calumniatoribus
concessisse dicatur. Subiciunt enim haec: "Si vobis divina res cordi est,
cur alios nobiscum neque deos colitis neque adoratis nec cum vestris gentibus
communia sacra, miscetis et religionum coniungitis ritus?". -
2.
Possumus interim dicere: ad cultum divinitatis obeundum satis est nobis deus
primus, deus, inquam, primus, pater rerum ac dominus, constitutor moderatorque
cunctorum, in hoc omne quod colendum est colimus, quod adorari convenit
adoramus, quod obsequium venerationis exposcit venerationibus promeremur.
3.
Cum enim divinitatis ipsius teneamus caput, a quo ipsa divinitas divinorum
omnium quaecumque sunt ducitur, supervacuum putamus personaliter <ire>
per singulos, cum et ipsi qui sint et quae habeant nomina nesciamus et cuius
sint praeterea numeri neque liquidum neque comprehensum neque exploratum habere
possimus.
1. Atque
ut in terrestribus regnis necessitate nulla compellimur, regalibus in familiis constitutos
nominatim cum principibus adorare, sed in regum ipsorum cultu quicquid illis
adnexum est tacita ut se sentit honorificentia comprehendi, non alia ratione
quicumque hi dii sunt quos esse nobis proponitis, si sunt progenies regia et
principali oriuntur e capite, etiamsi nullos accipiant nominatim a nobis
cultus, intellegunt se tamen honorari communiter cum suo rege atque in illius
venerationibus contineri.
2. Et
hoc quidem a nobis fuerit ita prolatum, si modo liquet et constat praeter ipsum
regem et principem esse alia numinum capita, quae digesta et separata per
numerum velut quendam populum plebeiae multitudinis faciant. Neque nobis in aedibus sacris effigies pro
diis, illa et simulacra velitis ostendere, quae intellegitis vos quoque, et
recusatis et rennuitis confiteri, vilissimi esse formas luti et fabrorum
figmenta puerilia.
3. Et cum de re
loquimur divina vobiscum, hoc ut ostendatis exposcimus, esse deos alios natura
vi nomine, non in simulacris propositos, quos videmus, sed in ea substantia in
qua conveniat aestimari tanti nominis oportere virtutem.
|