Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

IV.

1. Sed consilium non est parte in hac causae diutius inmorari, ne lites maximas concitare ac tumultuosa conserere videamur velle certamina.

2. Sit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum innumerae gentilitates, adstipulamur adquiescimus conivemus nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus.

3. Illud tamen a vobis audire exposcimus et rogamus: unde vobis compertum est vel quibus rationibus conprehensum, hine di sint in caelo quos esse existimatis et colitis an nescio qui alii opinionis et nominis inauditi?

4. Potest enim fieri, ut et hi sint quos esse non remini et quos esse confiditis in nulla inveniantur parti naturae.

5. Neque enim caeli aliquando subvolastis ad sidera, singulorum facies atque ora vidistis, et quos esse memineritis illic deos eosdem hic colere tamquam notos instituistis ac visos. Sed et illud rursus desideramus audire, a vobisne inposita habeant haec nomina quibus eos vocatis an ipsi haec sibi diebus imposuerint lustricis.

6. Si divina haec sunt et caelestia nomina, quis detulit ad vos ea? Sin autem a vobis appositas appellationes has habent, quemadmodum potuistis vocabula his dare quos neque videbatis aliquando neque quales aut qui essent in ulla cognitione noratis?

V.

1. Sed ut vultis et creditis atque ut vobis persuasum est, hi dii sunt, nominibus appellentur his etiam quibus eos populares censeri popularis vulgaritas ducit: unde tamen vobis, quot nominibus huius censum complent, an sint aliqui vobis incogniti neque in usum aliquando notitiamque perlati? Neque enim sciri est facile, definita et certa sit eorum numeri multitudo an sine ulla populositatis summa sit nec computationis alicuius rationibus terminata.

2. Fingamus enim vos deos mille percolere vel milia potius quinque: at in rerum natura potest forsitan fieri, ut deorum milia centum sint, potest, ut hoc amplius, immo, quod diximus paulo ante, potest deorum summa esse nulla nec numerabili circumscriptione finita. Aut igitur et vos impii, qui praeter deos paucos reliquorum officia non obitis, aut si vobis veniam ceterorum ignorantiae postulatis, eandem et nobis conciliabitis veniam, si pro parte consimili eorum religionibus abstinemus quos esse omnino nescimus.

VI.

1. Et tamen ne nos quisquam pervicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere ceterorum quaecumque sunt numinum. Devotas etenim mentes et manus protendimus supplices neque aspernamur quocumque invitaveritis accedere, si modo diascamus, quinam isti sunt divini quos nobis ingeritis, et quos par sit adiungi summi regis ac principis venerationi.

2. "Saturnus, inquit, et Ianus est, Minerva Iuno Apollo Venus Triptolemus Hercules atque alii [et] ceteri, quibus magnificas aedes cunctis paene in urbibus religiosa consecravit antiquitas". - Invitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi vos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis quae non modo illorum polluerent dignitatem sed minime illos esse qualitatibus conprobaretis adiunctis.

3. Adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam divisam esse per sexus et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas.

4. Quem quidem locum plene iamdudum homines pectoris vivi tam Romanis litteris explicavere quam Graecis, et ante omnes Tullius. Romani disertissimus generis nullam veritus impietatis invidiam ingenue constanter et libere quid super tali opinatione sentiret pietate cum maiore monstravit: a quo si res sumere iudicii veritate conscriptas, non verborum luculentias pergeretis, perorata esset haec causa nec secundas ut dicitur actiones nobis ab infantibus postularet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License