1. Sed
quid aucupia verborum splendoremque sermonis peti ab hoc dicam, cum sciam esse
non paucos, qui aversentur et fugiant libros de hoc eius nec in aurem velint
admittere lectionem opinionum suarum praesumpta vincentem, cumque alios audiam
mussitare indignanter et dicere, oportere statui per senatum, aboleantur ut
haec scripta quibus Christiana religio comprobetur et vetustatis opprimatur
auctoritas?
2.
Quinimmo, si fiditis exploratum vos dicere quicquam de diis vestris, erroris
convincite Ciceronem, temeraria et impia dictitare refellitote, redarguite,
conprobate. Nam intercipere scripta et publicatam velle submergere lectionem
non est deos defendere sed veritatis testificationem timere.
1. Ac ne
tamen et nobis inconsideratus aliquis calumniam moveat, tamquam deum quem
colimus marem esse credamus, ea scilicet causa, quod eum cum loquimur
pronuntiamus genere masculino, intellegat non sexum sed usu et familiaritate
sermonis appellationem eius et significantiam promi.
2. Non enim deus mas
est, sed nomen eius generis masculini est, quod idem vos dicere religione in
vestra non quitis. Nam consuestis in precibus ' sive tu deus es sive dea '
dicere, quae dubitationis exceptio dare vos diis sexum diiunctione ex ipsa
declarat.
3. Adduci ergo non
possumus, ut corpora credamus deum. Nam esse necesse est corpora, si sunt mares
ac feminae, insignificativa et generum disiunctione. Quis enim vel
exigui sensus nescit terrenorum ab illo animantium conditore non alia de causa
generis diversi sexus institutos esse atque formatos, nisi ut per coitus et
conubia corporum res caduca et labilis successionis perpetuae innovatione
duraret?18
1. Quid
ergo? dicemus deos procreare, deos nasci, et idcirco his additas genitalium
membrorum partes, ut sufficere prolem possent, et nova quaque suboriente fetura
quicquid prior aetas abstulisset recidiva substitutio subrogaret?
2. Ergo
si haec ita sunt, id est si dii procreant superi et si per terrenas
leges experiuntur se sexus, suntque inmortales nec frigoribus fiunt senectutis
effeti, sequitur ut debeant plena esse diis omnia neque innumeros caelos eorum
capere multitudinem posse, siquidem et ipsi perpetuo generant et per suboles
subolum multiplicata semper innumerabilitas ampliatur: aut si obscenitas
coeundi ita ut decet ab diis abest, quae causa ratio que monstrabitur, cur
insigniti sint his locis, quibus sexus se solet - libidinum propriarum
admonitionibus recognoscere?
3. Neque
enim veri est simile, haberi haec frustra aut inprovidam in illis suam ludere
voluisse naturam, ut eos his partibus aggeraret quibus utendum non esset. Ut
enim ad usus certos manus pedes oculi ceteraque constructio membrorum sua
quaeque in officia constituta est, ita convenit credere in sui muneris
functionem comparatas esse has partes: aut confitendum est, in deorum corporibus
esse aliquid vacuum, quod sit frustra atque inaniter fabricatum.
|