1. Quid
dicitis, o sancti atque inpolluti antistites religionum? Habent ergo dii sexus
et genitalium membrorum circumferunt foeditates, quas ex oribus verecundis
infame est suis appellationibus promere?
2. Quid
ergo iam superest, nisi ut eos credamus inmundorum quadripedum ritu in
libidinum furias gestire, cupiditatibus rabidis ire in mutuas complexiones et
ad postremum fractis dissolutisque corporibus voluptatis enervatione
languescere?
3. Et
quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur ut deas quoque credamus
circumactis persolvere suas mensibus leges, fastidiosos ducere atque habere
conceptus, aboriri perferre et praepropero partu septimanas edere aliquando
feturas. O pura, o sancta atque ab omni turpitudinis labe disparata
atque abiuncta divinitas!
4.
Havet animus atque ardet, in chalcidicis illis magnis atque in palatiis caeli
deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Vererem,
Musa ut praedicat Lucretia19 mammosam, Hellespontiacum Priapum inter
deas virgines atque matrescircumferentem res illas proeliorum semper in
expeditionem paratas.
5.
Havet, inquam, videre deas gravidas, deas fetas gliscentibus que per dies alvis
intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias tractu longo et manus
obstetricias quaerere, illas telis gravibus et dolorum acuminibus fixas
heiulare, tortari et inter haec omnia suppetias Iunonis implorare Lucinae.
Nonne multo est rectius maledicere, conviciari atque alia ingerere diis probra,
quam sub obtentu pio talia de his monstra opinionum indignitate praesumere?
1. Et
audetis adscribere causam nobis offensionis deorum, cum, si iudicatio fiat,
certissima in vobis repperiatur haec esse et in contumelia <alia> quam
opinamini stare? Nam si dii, ut dicitis, adficiuntur ira et animorum
indignationibus incalescunt. cur eos non putemus aegre atque aegerrime
sustinere, dari sibi a vobis sexus, quibus canes porcique formati sunt, et cum
ita cíedatis, non aliter se fingi et ignominiosa cum ostentatione proponi?
2. Ergo
cum haec ita sint, o miseriarum omnium causa vos estis, vos deos impellitis,
vos excitatis infestare omnibus malis terras et nova quaeque eotidie struere,
quibus ulcisci se possint tot a vobis iniuriis et maledictionibus exasperati:
maledictionibus, inquam, et iniuriis, quas partim fabulis turpibus, partim
opinionibus indecoris, quas vestri theologi, quas poetae, quas ipsi vos quoque
ignominiosis celebratis in ritibus, res perditas invenietis humanas et
abiecisse clavum deos, si modo illorum curam spectat mortalium regere: atque
administrare fortunas.
3. Nam nobis
quidem cur irascantur non habent, quos vident et sentiunt neque se colere neque
deridere, quod dicitur, et honestius quam vos multo de sui nominis dignitate
existimare, quam credere.
1. De sexu hactenus.
Nunc ad speciem veniamus et formas, quibus esse descriptos deos superos
creditis, quibus immo formatis et templorum amplissimis conlocatis in sedibus.
2. Neque quisquam
Iudaeicas in hoc loco nobis opponat et Sadducei generis fabulas, tamquam formas
tribuamus et nos deo: hoc enim putatur in eorum litteris dici et velut re
certa atque auctoritate firmari: quae aut nihil ad nos attinent nec ex
aliqua portione quicquam habent commune nobiscum, aut si sunt <ut>
creditur sociae, quaerendi sunt vobis altioris intellegentiae doctores, per
quos possitis addiscere quibus modis conveniat litterarum illarum nubes atque
involucra relaxare.
3. Nostra de hoc
sententia talis est. Naturam omnem divinam, quae neque esse coeperit aliquando
nec vitalem ad terminum sit aliquando ventura, liniamentis carere corporeis
neque ullas formarum effigies possidere, quibus extima circumscriptio membrorum
solet coagmenta finire. Quicquid enim tale est, mortale esse arbitramur et
labile; nec obtinere perpetuam posse credimus aevitatem quod extremis coercitum
finibus necessaria circumcludit extremitas.
|