1. At
vero vos deos parum est formarum quod amplectimini mensione, filo et
adterminatis humano, et quod indignius multo est, terrenorum corporum
circumcaesura finitis. Quid ergo dicemus? Caput deos gestare tereti
rotunditate collectum, retinaculis nervorum dorso inligatum ac pectori et ad
cervicum necessarias flexiones consertionibus verticularum atque o ossea
substructione fulciri?
2.
Quod si accipiemus ut verum sit, aures etiam sequitur ut habeant curvis
perterebratas anfractibus, oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus
obumbratos, suspensum imbricem narium, munctionibus muculentis et spiritali
commeabilem tractui, subactionibus ciborum dentes trini generis atque in
officia trina compositos, manus ministras operum, articulis digitis et
cubitorum mobilitate tractabiles, corporibus sustinendis pedes, explicandis
gressibus et suggerendis anticipationibus itionum.
3.
Quodsi ea quae prompta sunt, consentaneum est et illa portari quae sub costis
earumque sub cratibus cutes contegunt atque omentorum membranulae, gurguliones
ventriculos lienes pulmones vesiculas iecora, intestinorum volubilium tractus
et per omnia viscera commeantes purpurei sanguinis venas cum arteriis spiritalibus
coniugatas.
1. An
numquid caelestium corpora foeditatibus his carent, et quoniam cibis mortalibus
abstinent, edentulos eos esse parvolum credendum est ritu et viduatos
interioribus cunctis tamquam utres sufflatos turgidorum corporum inanitate
pendere?
2. Quid
quod, si haec ita sunt, erit vobis necessarium contueri, similesne sint dii
omnes an formarum dispari circumscriptione teneantur. Si enim par cunctis atque
una est omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare eos
fallique cognitionis in mutuae comprehensione. Sin autem gerunt
discrimen in vultibus, sequitur ut intellegi debeat, non alia de causa
dissimilitudines his datas, nisi ut singuli se possent differentium signorum
proprietatibus noscitare.
3.
Ergo esse dicendum est quosdam capitones cilunculos frontones labeones in his,
alios mentones naevios atque nasicas, hos displosis naribus, illos resimis,
nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione sacrivoces, nannos
longos medios macilentos pingues crassos, hos capillorum intortionibus
crispulos, calvitiis alios et glabritatibus rasos: neque opinari nos falso
vestrae produnt atque indicant officinae, siquidem cum facitis atque informatis
deos, hos crinitos ef fingitis, alios leves [lenes], senes iuvenes pueros
aquilos caesios ravos seminudos intectos aut, ne frigus incommodet, fluidarum
vestium superiectione perfusos.
1.
Quisquamne est hominum rationis alicuius sapore contactus, qui pilos et
lanugines credat in deorum corporibus nasci, qui annorum in illis inesse
discrimina, qui et per varias tegminum atque amictuum formas vestitos hos ire
atque ab aestibus sese frigoribusque tutari? Quod qui habet verum, et hoc
necesse est tamquam verum accipiat: esse deos fullones, esse tonsores, qui vel
sacras eluant vestes velcapillos imminuant silvescentium crinium velleribus
involutos.
2. Itane
istud non turpe, non impietatis et contumeliae plenum est, moribundi et caduci
animantis liniamenta diis dare, insignire his partibus, quas enumerare, quas persequi
probus audext nemo nec sine summae foeditatis horrore mentis imaginatione
concipere? hocine est illud fastidium vestrum, sapientia haec adrogans, qua
despuitis nos ut rudes atque omnem scientiam remini rerum vobis divinarum
patere?
3.
Aegyptiorum ridetis aenigmata, quod mutorum animantium formas divinis
inseruerint causis easdemque quod species multo ture accipiant et reliquo
caerimoniarum paratu: vos effigies hominum tamquam deorum veneramini potestates
nec pudet his ora terreni animalis imponere, erroris alios et stultitiae
condemnare et in erroris eiusdem similitudine ac vitio deprehendi.
|