Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

XVI.

1. Nisi forte dicetis alias quidem inesse diis formas, et honoris et dotis causa, species vos eis accommodavisse mortalium: quod maioris multo est contumeliae quam erroris aliquid ignoratione fecisse. Nam si vos fateremini id quod vestra, suspicio credidisset formamentis adtribuisse divinis, minus erat iniuriae praesumpta, in opinatione peccasse: nunc vero cum aliud creditis et aliud fingitis, et in eos estis contumeliosi quibus id adtribuitis quod eis confitemini non esse, et inreligiosi esse monstramini, cum id adoratis quod fingitis, non quod in re esse ipsaque in veritate censetis.

2. Si aselluli canes porci humanum aliquid saperent fingendique haberent artes idemque nos vellent cultu aliquo prosequi et statuarum consecrationibus honorare, quantas nobis irarum flammas, indignationum quos turbines concitarent, si suorum corporum formas nostra vellent portare atque obtinere simulacra? Quantas, inquam, irarum flamma suffunderent, excitarent, si urbis conditor Romulus asinina staret in facie, si sanctus Pompilius in canina, si porcina, sub specie nomen esset Catonis aut Marci Ciceronis inscriptum?

3. Ita ergo stoliditatem vestram non rideri, si rident, vestris ab numinibus remini, aut quoniam censetis adfici eos ira, non insanire, non furere neque pro iniuriis et contumeliis tantis ultum ire se velle iaculari que in vos ea quae dolor suetus est iacere et offensionis acerbitas comminisci? Quanto fuerat rectius elephantorum his formas, pantherarum aut tigridum, taurorum equorumque donare? Nam quid in homine pulchrum est, quid, quaeso, admirabile vel decorum, nisi quod et clurino cum pecore nescio quis auctor20 voluit esse commune?

XVII.

1. "Sed si vobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, vos demonstrate, vos dicite, qua sit deus praeditus forma". - Si veram vultis audire sententiam, aut nullam habet deus formam, aut si informatus est aliqua, ea quae sit profecto nescimus. Aeque enim quod vidimus numquam nescire esse ducimus turpe aut ex re prohibemur aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram nullam ipsi sententiam promimus.

2. Ut enim, si vitreus esse dicatur mundus, si argenteus, ferreus vel ex fragili conglobatus et fabricatus [est] testa, non dubitemus falsum esse contendere, quamvis quae sit eius materia nesciamus, ita cum de specie agatur dei, quam perhibetis convincimus non esse, etiamsi quae sit minus possumus explicare.

XVIII.

1. "Quid ergo, inquiet aliquis, non audit deus, non loquitur, non ante se positas res videt, non intuetur?". - Suo forsitan genere, non nostro. Neque enim veri aliquid scire tanta in re possumus aut suspicionibus indagare, quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas et valnorum similitudines somniorum.

2. Si enim dixerimus isdem illum rationibus videre quibus et nos videmus, sequitur ut intellegi debeat, superiectas pupulis eum habere membranulas, conivere, nictare, radiis aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil omnino conspicere.

3. Quod ipsum similiter de aluditu ac de eloquii forma et verborum prolatione dicendum est: si per aures audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua inrepere vox possit sensum nuntiatura sermonis, aut si verba ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate multiiuga lingua sonos articulet et vocem in verba conformet.




20 Ennius apud Cic. Nat. deor. I, 97.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License