1. Ac si
nostri animi mentem non recusatis audire, tantum abest, ut nos deo corporalia,
liniamenta tribuamus, ut animorum etiam decora ipsas que virtutes, quibus
eminere vix concessum est paucis, tantae rei vereamur adscribere. Quis enim
deum dixerit fortem constantem frugi sapientem? quis probum, quis sobrium, quis
immo aliquid nosse, quis intellegere, quis providere, quis ad fines officiorum
certos actionum suarum decreta dirigentem?
2.
Humana sunt haec bona et ex oppositione vitiorum existimationem meruerunt
habere laudabilem. Quis est autem tam optusi pectoris, tam bruti, qui humanis
bonis deum esse dicat magnum aut ideo nominis maiestate praecellere quod
vitiorum careat foeditate?
3.
Quicquid de deo dixeris, quicquid tacitae mentis cogitatione conceperis, in
humanum transilit et corrumpitur sensum, nec habet propriae significationis
notam quod nostris dicitur verbis atque ad negotia humana compositis. Unus est hominis intellectus de dei natura
certissimus, si scias et sentias nihil de illo posse mortali oratione depromi.
1. Et
haec vero prima est vestrorum numinum contumelia, quam de formis et sexibus
boni scilicet vindices et religiosi constituistis auctores. Illud vero quod
sequitur quale est, quod deos nobis inducitis alios fabros, alios medicos,
alios lanarios nautas citharistas auloedos venatores pastores et, quod super
erat, rusticos? "Ille,
inquit, musicus deus est, et hic alter divinus est". - Ceteri enim dii non
sunt et ventura praedicere inscitia, nesciunt atque ignorantia futurorum.
2. "Obstetriciis
ille informatus artibus, medicorum alius institutus est disciplinis". -
Ergone singuli sua in re pollent nec in auxilium vocati alienis possunt in
partibus subvenire? "Hic in sermone facundus est atque in verborum
continuationibus promptus": - bardi enim sunt alii nec possunt aliquid
scitum, si oratio facienda est, eloqui.
1. Et
rogo: "Quae ratio est, quae tam dura necessitas, quae causa, ut artificia,
haec superi tamquam viles noverint atque habeant sellularii?". - In caelo
enim cantatur et psallitur: ut intervalla et numeros vocum novem conserant
scitulae ac modulentur sorores. Sunt in sidereis motibus silvae, sunt
lustra, sunt nemora: <ut> venationum praepotens habeatur in
expeditionibus Diana.
2.
Inminentia dii nesciunt et sortibus vivunt agitanturque fatalibus: ut quid
cuique crastinus dies ferat aut hora, Latonius explicet atque aperiat vates. Ipse alio impletur deo et vi numinis
premitur exagitaturque maioris: ut merito dicatur habeaturque divinus.
Corripiuntur dii morbis et vulnerari, vexari aliqua ex re possunt: ut cum
exegerit ratio, auxiliator subveniat Epidaurius.
3. Parturiunt,
pariunt: ut difficiles puerperiorum tricas Iuno mulceat corripiatque Lucina.
Rem rusticam tractant aut curant militaria, munera: ut flammis potens Vulcanus
fabricetur his enses aut ruris ferramenta procudat. Vestis indigent tegmine: ut
virgo Tritonia curiosius stamen neat et qualitate pro temporis aut trilices
tunicas aut de serico curet imponere. Accusant et diluunt crimina: ut
Atlantea progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti.
|