1.
"Set erras, inquit, et falleris; non enim ipsi opifices dii sunt, sed
ingeniis hominum subiciunt has artes atque, ut vita sit instructior, tradunt
scienda mortalibus". - Sed qui aliquam subicit ignaro ac nescio
disciplinam, sollertem que hunc efficere nonnullius operis scientia contendit,
sciat ipse necesse est primus id quod alterum colere constituit. Neque enim traditor alicuius esse
scientiae potis est, ut non eius quod tradit praecepta habeat cognita et
rationem teneat exercitatissime comprehensam.
2. Dii ergo sunt artifices
primi, sive quod ipsi, ut dicitis, subdunt scientiam mentibus, sive quod
immortales et geniti numquam genus omne terrenum vetustate temporis antecedunt.
Hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud superos artibus his locus
neque usus, illorum neque natura deposcat ingeniosum aliquid aut sellularium
scire: cur esse dicatis in aliis <alios> perceptionibus
gnarures21 et habere sollertias, in quibus singuli se vincant
scientiarum cognitione discreti?
1.
"Nisi forte hoc dicitis, deos artifices non esse, sedeos his artibus
praesidere, curare, immo sub illorum posita esse tutela omnia quae
administramus, quae gerimus, atque ut bene ac feliciter cedant, illorum
provisione curari". - Quod quidem merito dici ac probabiliter videretur,
si ad voluntatem semper sententiamque procederent ea quae obimus, quae gerimus
aut in negotiis periclitamur humanis.
2. Cum vero
in contrarium cotidie res vertantur neque ad propositum voluntatis actionum
respondeant fines, ludentis est dicere, deos nobis superesse custodes, quos
suspicio finxit nostra, non explorata veritas comprehendit. "Per
maria <Matuta> tutissimas praestat commeantibus navigationes": - et
cur insanum mare tam frequentes exposuit crudelium naufragiorum ruinas?
"Salutaria et fida consilia nostris suggerit cogitationibus Consus":
- et in contrarios exitus cur adsidue vertitur placitorum inopinata mutatio?
3.
"Armentorum et pecorum gregibus Pales praesunt Inuusque custodes": -
et cur saeva contagia et pestilentes morbos ab aestivis avertere cessatione
inimica non curant? "Flora
illa genetrix": - et sancta obscenitate ludorum bene curat ut arva
florescant: et cur cottidie gemmulas et pubescentes herbas adurit atque
interficit nocentissimum frigus? "Puerperiis Iuno praeposita est et
auxiliatur genetricibus fetis": - et matrum intereunt cur cotidie millia
parricidalibus nixibus interemptae?
4. "In tutela
Vulcani est ignis et materies eius in illius regimine constituta est": -
et cur aedes frequentissime sacras atque urbium portiones ad cinerem patitur
flammarum voracitate conlabi? "Divinationis scientiam largitur
hariolantibus Pythius": - et cur obliquata, dubia, cur obscuritatibus
submersa caliginis dat saepius subministrat que responsa?
5. "Aesculapius
officiis et medendi artibus praeest": - et cur plura morborum et
valetudinum genera ad sanitatem nequeunt incolumitatem que perduci, immo sub
ipsis fiunt curantium manibus atrociora? "Curat Mercurius ceromas,
pugillatibus et luctationibus praeest": - et cur invictos omnes non
perficit quibus praeest, cur unius in officio praesidatus hos victoriae
compotes, alios vero perpetitur igominiosa infirmitate rideri?
1.
"Tutelatoribus, inquit, supplicat diis nemo, et idcirco singuli
familiaribus officiis atque auxiliis desunt". - Nisi enim tura et salsas
accipiant fruges, benefacere dii nequeunt, et nisi pecorum sanguine delibutas
suas conspexerint arulas, suos deserunt atque abiciunt praesidatus?
2. Atquin
ego rebar paulo ante, spontaneas esse numinum benignitates ultroque ab his
fluere inexpectata benivolentiae munera. Numquid enim rex poli libamine aliquo
exambitur aut hostia, ut omnia ista quibus vivitur commoda mortalium gentibus
largiatur?
3. Non
fervorem genitalem solis deus, noctis et tempora, ventos pluvias fruges cunctis
subministrat aequaliter bonis, malis, iniustis, servis, pauperibus, divitibus?
Hoc est enim proprium dei potentis ac veri, inexorata beneficia praebere fessis
atque invalidis rebus et multiformi semper asperitate vallatis.
4. Nam
sacrificiis editis id quod poscaris adnuere, non est istud postulantibus
subvenire sed benignitatis propriae munificentiam venditare. Ludimus et
lascivimus tanta in re homines, et qui sit deus obliti, quid istius
magnificentia nominis, quicquid vile vel sordidum suspiciosa potuimus
credulitate confingere divis tutelaribus adrogamus.
|