1.
"Unctionibus, inquit, superest Unxia, cingulorum Cinxia replicationi,
Victa et Potua sanctissimae victui potuique procurant". - O egregia
numinum et singularis interpretatio potestatum: nisi postes virorum adipali
unguine oblinerentur ab sponsis, nisi virginalia vincula iam ferventes
dissolverent atque imminentes mariti, nisi potarent et manderent homines, di
nomina non haberent?
2. Quid,
quod non contenti tam deformibus subdidisse atque inplicuisse deos curis,
naturas his etiam feras truculentas immanes, malis gaudentes semper et humani
generis adtribuitis vastitate.
1. Non
commemorabimus hoc loco deam Lavernam furum, Bellonas Discordias Furias et
laeva illa quae constituitis numina taciturnitatis silentio praeterimus. Martem
ipsum ponemus in medio et speciosam illam aupidinum matrem, ex quibus unum
praeficitis proeliis, amoribus alteram et cupiditatis ardori.
2.
"Potestatem, inquit, bellorum Mars habet". - Utrumne ut mota
compescat an ut cessantia et quieta commoveat? nam si sedator militaris
insaniae est, cur cotidie bella non desunt?
3. sin
autem concitor illorum est, deum ergo dicemus in voluptatis suae dulcedinem
collidere orbem totum, discordiarum et discriminum causas inter gentes serere
terrarum longinquitate diiunctas, conducere ex diverso tot mortalium milia et intra
verbi unius moras campos eadaveribus aggerare, sanguineos praecipitare
torrentes, fundatissima delere imperia, aequare urbes solo, libertatem ingenuis
abrogare et servitutis condicionem imponere, dissensionibus gaudere eivilibus,
commorientium fratrum parricida nece et ad ultimum filiorum et patrum
parricidali congressionis horrore.
1. Quod
ipsum licebit in Venerem pari atque eadem ratione traducere. Nam si amoris haec
flammas, sicut perhibetis et creditis, cogitationibus subdit humanis, sequitur
ut intellegi debeat, quicquid labis et criminis ab insania proficiscitur tali,
ut Veneriis debeat vulneribus imputari.
2.
Ergone dea cogente in vilissimi nominis scorta suam saepius produnt etiam
nobiles dignitatem, dissuuntur tenacium matrimoniorum nexus, <in>
incestas libidines necessitudo sanguinif inardescit, insaniunt in liberos
matres, patres virginum suarum vota in se vertunt, contra decus aetatis senes
in obscenos ingemunt curis iuvenalibus adpetitus, sapientes et fortes viri
solvunt decreta constantiae virilitatis vigore mollito, innectuntur cervicibus
laquei, conscenduntur ardentes rogi et per vastas atque altissimas rupes
iaciunt se passim voluntariis saltibus praecipitati?
|